Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

(1341.) V. 1. CIV. 1341 márczius 22. Gyulafehérvár. Az erdélyi káptalan előtt Járai Dénes fia Tamás maga és fivere, László nevében Benk birtokban levő részét tizenöt szebeni márkáért zálogba adja Régeni Dénes fia Tamásnak. Nos capitulum ecclesiae Transsilvanae significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod constitutis in nostri praesentia nobili viro Thoma filio Dyonisii de Jara pro se et Ladislao fratre suo uterino ab una parte, item Jacobo notario nobilis viri magistri Thomae filii Dyonisii de Regun vice et nomine eiusdem domini sui magistri Thomae parte ab altéra, idem Thomas filius Dyonisii dixit et proposuit oraculo vivae vocis, quod cum quandam possesionariam partém et portionem suam hereditariam in possessione Benk in comitatu de Turda habitam, ipsum contingentem, videlicet dimidietatem quartae partis eiusdem possessionis Benk necesse habeat obligare, nunc eandem partém et portionem suam possessionariam nobili viro magistro Thomae filio Dyonisii de Regun pro quindecim marcis argenti, ponderis Sybiniensis plene receptis et habitis, sicut dixit, ab eodem pignori obligasset et coram nobis obligavit, dictam partém et portionem suam pro eadem sumpma pecuniae dicto magistro Thoma filio Dyonisii cum omnibus utilitatibus eiusdem partis et portionis suae pertinerique consvetis ad eandem ab octavis beati Georgii martyris iam venturis, usque ad revolutio­nem annualem, assumpmens et obligans se nomine suo et Ladislai fratris sui antedicti ipsum magistrum Thomam filium Dyonisii ab omnibus ratione dictae partis et portionis iam, ut praedicitur, sibi obligatae molestare et inquieture volenti­bus expedire, propriis laboribus et expensis, tali tamen condi­tione interiecta, quod usque ad praefixum terminum, vide­licet revolutionem annualem idem Thomas filius Dyonisii de Jara, vei praedictus Ladislaus fráter suus, aut alii de ipsorum cognatione, quandocunque dictam portionem, suam redimere vellent, cum eadem sumpma pecuniae videlicet quindecim marcis argenti ponderis praedicti liberam habebit facultatem atque potestatem redimendi. Si vero usque terminum iam prae-

Next

/
Thumbnails
Contents