Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)

(1337.) XI. 25. convocationibus factis et partibus vei earum procuratoribus legitimis praesentibus, cum omnibus suis sessionibus telük vocatis et pertinentiis, quibus eandem magister Stephanus filius Dyonisii nomine sui iuris hereditarii recaptivare facérét, recaptivaret et statueret eidem magistro Stephano filio Dyonisii possidendam, si per Nicolaum filium Laurencii, vei alios quoslibet non fieret contraditum ; contradictores vero si qui, excepto ipso Nicolao fierent, citaret contra ipsum magistrum Stephanum ad quindenas residentiae exercitus vestri proxime venturas, rationem contra­dictionis eorum reddituros, in praesentiam vestrae maiestatis, prout in literis eiusdem comitis Pauli, sub capite sigilli nostri vobis destinatis, plenius videbitis contineri. Nos igitur legitimis et congruis postulationibus eiusdem comitis Pauli et iustitiae annuentes, cum praefato Nicolao filio Dominici homine vestro unum ex nobis virum idoneum, videlicet magistrum Martinum cantorem et concanonicum nostrum transmisimus pro testimonio ad praemissa exequenda. Qui quidem homo vester demum ad nos rediens nobis retulit eo modo, quod ipse, una cum dicto testimonio nostro, in dicta feria secunda post festum omnium sanctorum praenotatum cum eisdem partibus personaliter acces­sissent ad faciem possessionis seu terrae Banholma nuncupatae in dicto comitatu Heueswyuar existentis et eandem, vicinorum et commetaneorum ipsius universorum legitimis convocationibus factis et eisdem praesentibus, specialiterque praesentibus magistro Gregorio filio Petri filii Kompoldi, Johanne filio Blasii filii Partas, Stephano filio Michaelis, Lorando filio Mark, Johanne filio Michaelis officiale Michaelis filii Gereveni de Ganda, Adriano famulo magistri Martini filii Belend, qui pro eisdem dominis suis inibi conparuissent, cum suis utilitatibus et sessionibus ac pertinentiis, quibus praeallegatus magister Stephanus filius Dyonisii ratione sui iuris hereditarii recaptivare fecisset, recaptivassent, recap­tivatamque sub suis metis antiquis infra declarandis, nullo contradictore apparente, eidem magistro Stephano eo iure, quo ad ipsum dinoscitur pertinere, statuissent perpetuo possidendam. Et praefatus homo noster similiter personaliter coram nobis comparendo, praemissa sic, sicut idem homo vester. nobis con­sequenter affirmavit. Metae autem ipsius possessionis seu terrae

Next

/
Thumbnails
Contents