Varjú Elemér: Oklevéltár a Tomaj nemzetségbeli losonczi Bánffy család történetéhez. I. 1214–1457. (Budapest, 1908.)
sorúm nostrorum felicium recordationum, dictae ecclesiae rectores sub ipsa libertatis concessione perfrui permanere dignoscebantur, unde quia nos ministris ecclesiae et condignis ex officio curae pastoralis perspicuae contemplationis oculis sagaciter tenemur providere, ad instantem petitionem magistri Stephani filii Dyonisii proximi et amici nostri, speciális patroni praefatae ecclesiae principális, hanc gratiam specialem praedictae ecclesiae beati Nicolai confessoris de Loniabania et suo rectori duximus faciendam, ut [censum] ipsius villae Lonia pro se percipere debeat et habere, nobis autem pro ipso censu annuali et recognitionis beneficii per nos sibi impensi singulis annis in singulis octavis beati Mychaelis archangeli mediam marcam fini argenti persolvere tenebitur. Si vero praemissum censum quomodocunque temporis curriculo solvere non curaret, de iure et gratia sibi iam facta et concessa cadat eo facto. Praemissum vero censum singulis annis persolvente neminem praeter nos et suum archidiaconum obedientia debita tenebitur revereri. Hoc tamen adiicimus, quod tam ad concilium nostrum, quam ad sanctam synodum cum obedientia debita venire teneatur et similiter nos et suum archidiaconum cum muneribus condecentibus visitare. Volumus igitur, ut nullus ipsum rectorem saepedictae ecclesiae beati Nicolai confessoris de Lonia praetextu decimae dictae villae in aliquo audeat molestare, sed ipsius villae decimatio ipsi ecclesiae beati Nicolai et suo rectori debeat pertinere. In cuius rei memóriám nostras literas patentes concessimus, sigilli nostri appositione roborando. Dátum in Marhek feria tertia proxima post festum Pentecostes anno domini M m o ccc m 0 xxx m o sexto. Hártyán; a hátára nyomott kétcsúcsú pecsét letöredezett. Bánffy-levéltár Kolozsvárott. LXXXVI. 1336 október 31. Eger. Az egri káptalan I. Károly királynak hozzá küldött megkeresésére jelenti, hogy Márton egri kanonok bizonysága szerint (Abádi) Sebestyén fia Loránd Losonczi Dénes fia István mellett a komjáthi birtok miatt folyt perben mint nemzetségbeli rokon tett esküt. *) x) V. ö. Pál országbiró ugyanezen évi márczius 3-ikán kelt ítélőlevelével. (Lásd a LXXXIV. sz. alatt.) X. 6. 1336. V. 12.