Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

neusis, seu omnium aliorum Judieum et Vieeiudicum, nec non et jobagionum Castrorum et Collectorum noticiam karúm serie volumus peruenire : quod cum causa deuocionis diuertissemus Ecclesiam Beati Martini de Sacro Monté Pannonié, preciosi Christi confessoris visitare, venerabilis vir Bonifacius Abbas et fratres eiusdem Ecclesie, condicio­narios populos suos per diuersos collectarum exactores mise­rabiliter fuisse aggrauatos, nobis conquerendo significare curauerunt; petentes, vt propter anime nostre salutem ipsis populis sic miserbiliter aggrauatis et afflictis releuacionis remedium ex debite sollicitudinis officio adhibere dignaremur, priuilegium Sanctissimi Regis Stephani predecessoris nostri exhibendo. Cuius tenore perleeto, quia comperimu3 euidenter, et fidc oculata inspeximus, in eodem ex forma indulti eiusdem sanctissimi predecessoris nostri, ipsum Monasterium et eius populum ab omni inquietudine semotum : nos eiusdem sanc­tissimi Regis Stephani felicibus vestigijs inherentes, concessi­mus statuendo, ut quemadmodum a judicio, et potestate ac jurisdiccione omnium Judieum ac vniuersorum Comitum Paro­chyalium seu Viceiudicum et Curialium Comitum eorundem ex forma priuilegij supradicti expediti sunt penitus et exempti; ita et a uexacionibus et grauaminibus, que per collectores tam vic­tualium, quam denariorum, seu quarumlibet aliarum manerie­rum possent eis imponi, mandari et iuberi, expediti habeantur penitus, more populorum Albensis Ecclesie, et exempti. Ita tamen, quod si vnquam in Regno nostro generaliter, vei in ali­quibus Prouincijs seu Comitatibus, in quibus fuerint populi Monasterij supradicti, specialiter collectam aliquam in dena­rijs, ligrris aut victualibus, sicut consuetum est, facere nos contingat; Abbas Monasterij eiusdem quieunque fuerit pro tempore, aut Decanus, vei aliqui maiores et pociores de fratribus, siue ofíiciales ipsius, ad nos personaliter accedere debeant, recepturi, et audituri, ac facturi ordinacionem nostram, quam super facto collectarum huiusmodi facere et ordinare nobis videbitur iuxta qualitatem temporis cum eisdem de misericordie lenitate, ne populis ipsius Ecclesie per gra­uamina ad nimiam paupertatem et exinanicionem virtutis extreme redactis, in ea per subtraccionem alimentorum Diuine laudis organa suspendantur. Vt igitur presens uostra

Next

/
Thumbnails
Contents