Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
cognatos predictos super eo, qnod cum ipsi sint vicini etcom metanei sui, et separatim habeant per se possessiones, utrum babeant inteneionem emendi terram predictam, ne aliquis extraneus intraret particeps in médium eorum. Qui eciam quesiti cognati sui predicti dixerunt coram nobis et confessi sunt uiua uoce, quod propter indigenciam rerum suarum non valerent in emendo. Igitur bijs actis de communi intcncione permiserunt propter proximitatem uicinatus Stepbano Comiti Kun dicto supradicto ad emendam predictam terram suisque heredibus heredumque successoribus irreuocabiliter perpetuo possidendam cum omnibus hutilitatibus suis ct pertinencijs, scilicet quindecim marcis; ydem uero Stephanus Kun dictus illas quindecim marcas soluit in tribus terminis eidem Jobanne filio Balak antedicto, scilicet quinque marcas soluit in festő Purificacionis Beate Virginis, ct quinque marcas soluit in medio quadragesime, et quinque marcas soluit in octauis Beati Georgij martiris coram nobis in pleno. Et ydem Johannes filius Balak retulit nobis oretenus Stephanum Kuun dictum expeditum finaliter in soluendo, presentibus nobilibus de Comitatu de Budrug, videlicet Jacobo ct Stepbano filijs Farkasi de Kayand, Georgio et Mikaele filijs Petri, Thoma et Bando (Endre) de eadem, Paulo filio Jacobi de Gara, Stepbano et Peterka, et Nicolao de eadem. In cuius rei memóriám presentes concessimus sigilli nostri autentici munimine roboratas, anno Domini M*CC° nonagesimo. Dyonisio Custode, Johanne Decano, Magistro Jacincto Pinkusd ViceArchydiaeono, Job et Blasio sacerdotibus, et ceteris in Ecclesia Dei fideliter famulantibus. (Eredetie bőrhártyán, vörös-barna selyemzsinóron függő pecsét a latt a főméit, herczeg Eszterházy család levéltárában.)