Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
serie volumus peruenire, quod Stephano, Benedicto, Wolph, Valentino, Georgio et Symone et Donk, jobagionibus Castri de Yngh. ut dicebant ex una parte, ab altéra vero Nicolao sacerdote de Nogmihal et Comite Merse pro Andrea et Jakou Magistris filijs Comitis Jakou dominis suis coram nobis personaliter constitutis, prefati Stephanus et Benedictus, Wolph et Yalentinus, Georgius, Symon et Donk proposuerunt viua uoce, quod terram ipsorum hereditariam Tyba vocatam in predicto Comitatu de Vngh existentem, sub eisdem certis metis et antiquis, quibus ipsi possidebant, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis vendidissent et tradidissent Andree et Jakou Magistris pro trecentis marcis plene receptis ab eisdem, sibi et suis heredibus heredumque suorum successoribus jure perpetuo et in.violabiliter pacifice possidendam et habendam. Insuper obligauerunt se predicti Stephanus et Benedictus ac alij socij eorum et heredes suos, memoratos Andreám et Jakou Magistros, ac heredes eorundem vniuersos, ab omnibus racione dicte terre inpetere nitentibus defendere et expedire proprijs laboribus et expensis, et in pacifica possessione ipsius terre indempniter conseruare. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium presentes contulimus sigilli nostri autentici munimiue roboratas; et presentibus tamen Stephano Preposito, Saulo Lectore, Myko Custode, Dominico Archydiacono de Heues, et alijs multis; anno Domini millesimo CC° nonagesimo. Regnante Andrea illustri Rege Hungarie, Lodomerio Strigoniensi, Johanne Colocensi Archyepiscopis; domino nostro venerabili patre Andrea Episcopo Agriensi existentibus. (III. Endre királynak 1291-ki megerősítő okmányából, mint alább 419. sz. a. ; a budai kir. kamarai levéltárban.)