Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

405. Erzsébet anyakirálynénak a szent-mártoni viznikatust tárgyazó adománya Aba nemzetségbeli Lőrincz mester számára. 1290. Elizabeth Dei gracia maior Regina Hungarie omnibus Christi ficlelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspeeturis salutem in salutis largitore. Reginalis Pietatis circumspeccio et benignitas circumspecta nos aminő­net et inducit, vt quorumlibet fidelitatibus et seruieijs com­mode nobis impensis, gratanti animo oceurramus eondigna retribucione meritis eorundem fauorabiliter responclentes. Quia dum eorum laboribus et honestis seruieijs fauorem pre­bemus et assensum; dum concedimus quod merentur; ceteros ad ampliora fidelitatis opera arduencius inuitamus, et de promptis reddimus prompciorcs. Ad vniuersorum igitur noti­ciam tenore presencium volumus peruenire, quod cum Magi­ster Laurencius filius Comitis Laurencij de genere Aba, cognatus noster karissimus, a primeuis sue puericie tempori­bus gratos nobis et fideles impenderit famulatus, se et sua pro honore Regie Corone varijs periculorum generibus et multis fortuitis casibus exponere non verendő ; cuius quidem Magistri Laurencij Dux Austrie, quia eius consorcio noluit adherere propter impendendam fidelitatem Corone Regali, tria castra occupauit, et innumerabilia bona abstulit, que nul­lus hominum iusto modo posset computare ; et quia eciam, cum in nostris legacionibus iuerat, in electis equis dampnum circa valorem ducentarum marcarum est perpessus ; et quem ad nos mediante fide nostre duxeramus : tum racione proxi­mitatis, tum in recompensacionem seruieiorem, tum eciam in aliquam satisfaccionem dampnorum eius in rebus illatorum, licet eidem minimum quid re3pectu dampnorum suorum vide­atur, Vyznicatum Sancti Martini in Comitatu de Wereuchc existentem, ex certa sciencia et voluntate domini Ladizlai Regis filij nostri karissimi, et consensu Buronum suorum ac

Next

/
Thumbnails
Contents