Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
donauimus, tradidimus et contulimus iure perpetuo pacifice et irreuocabiliter possidendas, tenendas et babendas. Hoc eciam expresso, quod quia ipse Magister Georgius ad diuersa negocia et struicia nostra semper promptus erat exegenda (így), a nobis pecijt humiliter et deuote, quod ipsum, si absque liberorum propagine mori in aliquo casu contingeret, predictas suas aquisiciones a Nostra Regia Maiestate fratribus suis, videlicet Boxa, Thome et Symoni Comitibus liberam haberet allegandi et donandi facultatem. Ipsi autem Boxa, Thomas et Symon Comites in instanti coram nobis personaliter constituti nobis retulerunt viua voce, quod si predictus Georgius Magister fráter ipsorum Domini pietate prosequente aliqua prole dotaretur, nec de sua propria persona, nec de suis hereditatibus ipsi in proprijs personis eorum, nec non ct heredes eorundem, de predietis possessionibus peterent partém, nec aliquam habere vellent partém de eisdem; et ad hoc se spontanea commiserunt voluntate. Et quia mete ipsarum possessionum et distincciones in nostra noticia non constabant, Magistrum Matkyam Archidyaconum Noui Castri, Comitem Capelle karissime consortis nostre, adiuncto sibi socio Andrea Comite nostro de Sarus, ad reambnkindas et statuendas ipsas terras misimus; qui postmodum ad nos redeuntes retulerunt, quod presentibus omnibus commetaneis et vicinis dictas terras reambulassent, et dicto Magistro Georgio statuissent, nullo contradictore existente. Quarum quidem terrarum mete et distincciones, sicut ijdem nobis recitarunt, hoc ordine distinguntur : Prima meta, que separat a terra Kendy, incipit a parte occidentali in capite cuiusdam rywuli, qui vulgariter nuncupatur Kyhuspotok ; et inde descendit ad alium rywulum, qui Zencgethewpothok nuncupatur; ct per eundem descendit ad fluuium Tharcha; et ibi saliens ipsum fluuium Tharcha contra Berkuelaza, inde descendit per eundem fluuium uersus meridiem, et peruenit ad quendam fluuium Mogoshydpotoka nominatum, qui separat a terra Yzbegh ; et inde per eundem ftuuium per magnum spácium vádit uersus partém orientalem, et peruenit ad unum rywulum qui vocatur Zarospothok; et per ipsum rywulum vádit ad partém septemtrionalem, ct cadit in caput cuiusdam fluuij Kewruspothok ; et per ipsum fluuium descendendo venit ad