Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
438 370. IV. László királynak Sóvár, Sópatak és Delne helységeket táryyazó más adománylevele ugyanazon György mester számára. 1285. Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus presens sriptum inspecturis salutem in vero saluatore. Prouida Regum discrecio tam circumspcctam erga fideliter sibi famulantes debet babere diligenciam, vt quanto quis fidelius sibi famulatur, tanto propensius munificencie sue douis remunerandus fore censeatur. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod consideratis íidelitatibus ct seruieiorum meritis, que nobis Magister Georgius filius Symonis post obitum karissimi patris nostri, dum Regni sumus gubernacula adepti, idemque in diuersis Regni nostri expedicionibus íidelitatem Coronc Regie debitam tota alaeritate exbybuit; que per singula longum esset recitarc, et presentibus inseri tediosum, tamen pauca de pluribus presentibus duximus aunotanda. Primo videlicet, quum Rolandus filius Mark per suam infidelitatem terram nostram Scepusiensem, vna cum Gylnieh Bana, et terram Nyr ultra partém de Thyzael usque ad partém Transsiluanam contra Nostram Regiam Maiestatem potencialiter occuparet ct detineret, dictus Magister Georgius vna suin alijs Baronibus nostris, videlicet cum Magistro Finta de precepto nostro, dum contra ipsum irruisset, idem Rolandus in eodem conliictu extitit interemptus. Cuius post mortem cognatus eiusdem nomine Gregorius, cum predicta occuparet; idem Magister Georgius cum alijs nostris fidelibus contra ipsum viriliter dimicando captiuauit eundem, et nobis adduxit, quem nos propter suam infidelitatem fecimus decollari. Ceterum in expedicione nostra, quam habuimus contra Regem Bohemorum, cum eundem Magistrum Georgium ad sciendum ct vidcudum exercitum eiusdem misissemus, vnum cuneum exercitus eiusdem ante acceleracioncm nostram viriliter debellauit, et tres milites bonestc armatos Bolicmos cum ipsorum dcxtrarijs in area