Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

íidelitatis sue laudabiles titulos operis exhibicione semper adeo solempniter demonstrauit, ut omnia opera eius ad instruccionem reformacionemque ceterorum deberent specia­liter annotari : quia tamen omnia longum esset per singula recitare, quedam de gestis eius et íidelitatis seruicijs, vt memorie posterorum commendentur, eorumque exemplo diseant ceteri íidelitatis operibus feruencius inherere, presen­tibus duximus annotanda. Primo enim, eum inopinata Tartaro­rum calamiías, prohdolor, pristine deuastacionis non inme­mor, reliquias populi nostri in ore gladij consumere cupien­tes Regnum nostrum adire hostiliter voluissent, nos molem tanti negocij humeris ipsius Ponych Bani imponentes, misi­mus enm in legacione nostra ad Regem seu Imperatorem Tartarorum; vnde idem loco formidinis leticiam, meroris gaudium, et desperacionis spem incolis Regni nostri de sua uita conseruanda landabiliter reportauit. Et cum quibusdam annis in prosperitate peractis homines Regni nostri metus quasi preteriti inmemores fruerentur tranquillitate peroptata ; ecee per incitacionem vicinorum nostrorum idem Tartari actus et animos habentes ad bellum preparatos, de eorum ad Regnum nostrum introitu nobis quasdam legaciones premiserunt, quibus auditis eundem Ponych Banum ad eos­dem Tartaros transmisimus iterato; \ bi virtutem virtutibus eumulandó, nianus illorum contra nos iam ad arma incitatas íidelitatis sue studio, et innate probitatis ingenio compescuit reuocando, reddendo in hoc tam nobis quam nostris homini­bus quietis optate nuírimentum. Preterea cum dominus Rex, karissimus paíer noster, illustris Rex Hungarie clare memo­rie, relegata pietate paterna, qua filij non compellendi, sed sünt pocius confouendi, quorundam Baronum infidelium incitacione ad íines Regni Hungarie vsque ad locum, qui Feketeuhalm dicitur, nos transferre cohegisset, nobis in eastro predicti montis inclusis, et per armatorum multitu­uinem coharctatis et vallatis; idem Ponych Banus cum quibusdam suis socijs, licet paucis, foríune casibus se com mittere non forraidans, tara per potenciám quam per astnciam suam deuicit exercitum Baronum infidelium, qno ibidem vallati fueramus et obsessi, restanrando nobis fiduciam de Regni gubernaculo et uita conseruanda; et insuper exercitum

Next

/
Thumbnails
Contents