Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
runt a tempore alterius guerre, que fuerat inter easdem Ciuitatum post Tartarorum aduentum usque iu presens tempus, habentes ab utraque parte seu ambabus Ciuitatibus liberum in cunetis arbitrium, velut patet per ipsa duo publica instrumenta compromissi superius nominata. Auditis iusuper utriusque partis racionibus, litteris et Regalibus priuilegijs, habitoque multorum proborum et sapientum virorum tam religiosorum quam secularium consilio et deliberacione ad inuieem diligenti coneorditer, Dei nomine inuocato, et vi et vigore supradicti nostri arbitrij presentibus partibus pronunciamus, sentenciamus, laudamus, arbitramur atque mandamus : quod omni occasione et excepeione atque racione remota, tam homines quam Commune Tragurij generaliter atque specialiter, et qui pro eis sunt, possessiones eunctas Archiepiscopatus, Monasteriorum seu Eeclesiarum Spalatensium, que sunt seu quas tenent a columna, que pro meta antiquitus sita erat infra versus Ciuitatem Tragurij ; que siquidem possessiones uniuerse per Commune Spalati concordate ac deliberate fuerunt eidem Communi Tragurij tempore prioris guerre olim inter predictas Ciuitates Spalati et Tragurij babite post Tartarorum aduentum, ut superius est expressum, eisdem supradictis Archiepiscopatui, et Capitulo Beati Domnij, et cunctis Monasterijs et Ecelesijs de Spalato illico dare atque restituere debeant et relaxare, cum omnibus jurisdiccionibus seu iuribus pertinencijs, secundum quod nos eas liquido ac publico instrumento scripto et completo manu Notarij infrascripti, permittentes deelaramus iure perpetuo ac pacifice possidendas, non obstante instrumento aliquo vei Regali priuilegio seu aliqua qualicunque littera uno vei una seu pluribus, que vei quas Commune seu homines de Tragurio obtinerent vei habent quoquo modo de possessionibus supradictis, que instrumenta (et) priuilegia, si qua vei si que ulterius apparerent, omnia et singula, siue omnes et singulas cassa et cassas, irrita et irritas, et inania ac inanes nulliusque vigoris, roboris et valoris deineeps in perpetuum fore pronunciamus atque diffinitiue sentenciamus. Dicimus et seeundo diffinitiue sentenciando, quod omnes possessiones specialium hominum Spalati, que sunt a columna seu meta predicta infra versus Tragurium et in Ciuitate Tragurij date MONIJM. HÜNG. HIST. DIPL. XXII. 15