Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

146. IV. László királynak engedélye, hogy Chepan Ungmegyei vár­Jobbágy Chepel nevű földét Panchi Jakabnak eladhassa. 1276. Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capi­tulo Ecclesie Agriensis salutem et gráciám. Cum Chepauo íilio Kuney iobagione Castri nostri de Vng cum Stepbano filio suo ex vna parte, ab altéra vero Jacobo filio Gregori de Pauch coram nobis personaliter comparentibus; qui Chepa­nus cum filio suo Stepbano dixit conquerendo, vt propter ino­piam et paupertatem suam suum seruieium nobis exhiben­dum peragere fideliter non posset, quia non subpetunt ei pro­prie facultates, nisi vnam possessionem Chepel vocatam eum vendere permitteremus; et hoc a nobis cum eodem Jacobo instantéi" postularunt. Et quia iuxta Regni nostri consuetudi­nem approbatam iobagio Castri possessionem suam ausum vendendi omnino non haberet, nisi per permissionem Regie Maiestatis : nos igitur iustis peticionibus eiusdem Chepani et fili sui, considerantes eciam seruieia ipsius Jacobi fili Gregori, que nobis indefesse studebat famulari, eidem Chepano cum filio suo Stepbano vendendi, et predicto Jacobo emendi ex speciali nostra gracia commisimus facultatem. Vnde fidelitati vestre precipientes mandamus, quatenus visis presentibus detis hominem vestrum ydoneum pro testimonio, coram quo homo noster Kolovcli de genere Huntpaznau accedat ad faciem ipsius possessionis Chepel vocate in Vng existentis, conuocatis uicinis et commetaneis cum iobagionibus Castri de eadem Vng per ueteres metas et antiquas perambulantes, et sicut seriem tocius facti coram uobis de pretacta recitabunt, vestro priuilegio inseri faciendo eisdem roboretis. Dátum Bude feria quinta proxima ante dominicam Palmarum anno Domini M°CC°LXX VI°. (Az egri káptalannak ugyanazon eladást tárgyazó bizonyságleveléből, mint alább 154. sz. a., a budai királyi kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents