Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

íidelitatis feruore et duicedine natalis patrie uehemencius inuitatus pro patria dimicare, eidem Petro ac societati sue in partibus Vngarie depredari uolentibus restitit manu forti, ipsumque Petrum de Sah armis deiectum bellicis captiuauit. Et quia dignum fűit, ut a Regni nostri gremio idem Petrus et fráter ac filius eius nullum consequerentur commodum, quod nisi sunt multipliciter inpugnare; dominus Stephanus páter noster clare memorie terram eorundem et locum castri, quam et quem habebant in Vngaria, in refrigerium et solacium fide­litatis inpense per Georgium Comitem , ipsi Georgio, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus iure perpetuo contulit possidendam, in ipsorum possessionem per Magistrum Gregorium Comitem Castri Ferrei eundem faciendo introduci nullo contradictore penitus existente. Nos itaque, qui fidelium nostrorum actibus feli-cibus gloriamur, et eorum sudores benignitatis linteo satagimus refouere, quorum mini­sterio Regni negocia celesti numine prosperantur; ipsius patris nostri vcstigiis inherentes, collacionem seu donacionem prefa­tam ratam et gratam habentes, iuxta continenciam litterarum domini patris nostri exinde confectarum in eternam rei memó­riám auctoritate presencium ad peticionem eiusdem Georgij Comitis sub antiquis suis metis et terminis duximus confirman­dam. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presen­tes litteras eoncessimus dupplicis sigilii nostri munimine robo­ratas. Dátum per manus Magistri Benedieti Sancte Strigo­niensis Ecclesie Electi, Prepositi Budensis, aule nostre Vice­Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CC ŰLXX quarto, Regni autem nostri anno seeundo. Venerabilibus patribus Stephano Colochensi et Johanne Spalatensi Archi­episeopis; Lamperto Agriensi, Briceio Chanadiensi, Job Quinqucecclesiensi, Paulo Vesprimiensi aule nostre Cancella­rio, Phylippo Vaciensi aule domine Regine karissime consor­tis nostre Cancellario, Lodomerio Waradiensi, Thymotheo Zagrabiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsiluauo Episco­pis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Dionisio Palatino Comite de Oclych et Judice Cumanorum; Herrico Bano tocius Sclauonie ; Nieolao Woywoda Transiluano Comite de Zonuk; Iwachino Magistro Thawarnicorum nostrorum Comite de Plys, Nieolao Judice Curie nostre Comite de Guechke, Paulo

Next

/
Thumbnails
Contents