Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

96. IV. László királynált Néveg helységet tárgyazó adománya Mihály comes újvári várnagy számára. 1274. Ladizlaus Dei gracia Vngarie Dalmacie, Croacie, Ra­me, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Cliristi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in eo qui Regibus dat salutem. Ad vniuersorura noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nos consideratis meritis, fidelitatibus et fidelitatis obsequijs Comitis Micbaelis íilij Budmerij Castellani de Vyuar fidelis nostri, et eiusdem grata obsequia et obsequiosa merita, que nobis in multis negocijs et pluribus expedicionibus Regni nostri frequenter inpendit et inpendere non cessauit, maximé in conseruaciene castri nostri Vyuar; quia cum omnes alie municiones, castra et opida in confinio Regni nostri per in­sultum Regis Boemorum tunc inimici nostri capitalis fuissent occupata, idem Comes Michael predictum castrum nostrum Vyuar uirtute mirabili conseruauit, et nobis restituit ea bora et eo termi no, quo per ipsius castri conseruaciouem inponere potuimus íelices exitus negocijs Regni nostri. Pro bijs uero et alijs innumeris uirtutibus uolentes ipsum Comitem Micliae­lem insignire Regalibus donatiuis, quandam terram Neueg vocatam in Comitatu Supruniensi existentem, vacuam penitus et kabitatoribus destitutam, prout fideles nostri Capitulum Castri Ferrei, quibus hoc specialiter dederamus in maudatis, nobis rescripserunt, eidem Comiti Michaeli, et per eum suis heredibus heredumque successoribus duximus conferendam, iure perpetuo irreuocabiliter possidendam, et ipsum in posses­sionem dicte terre nullo contradicente, conuocatis commeta­neis et vicinis, per Johannem Comitem Supruniensem dilectum et fidelem nostram. sicut in Comitis et Capituli litteris predi­ctorum euidenter comperimus, fecimus introduci. Cuius qui­dem terre mete, prout in eiusdem litteris Capituli expressius

Next

/
Thumbnails
Contents