Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)

ter, ut idem ratum habere, et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cuius tenor talis est: Bela D. gr. Hungarie stb. Rex stb. (következik IV. Béla királynak privilégiuma, mini Okmánytárunk XI. vagyis a harmadik folyam I. kötetében 566. 1.) Nos itaque iustis eiusdem Magistri Moys petieionibus inclinati, et quia eciam idem Alexander id ipsum quod circa ordinacionem premissam coram eodem Rege auo nostro per­miserat, coneessit coram nobis, ipsum priuilegium ratifieando de uerbo ad uerbum insertum presentibus confirmamus dup­plicis sigilli nostri munimine roborando. Dátum per manus Magistri Benedieti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre VieeCancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M°CC° LXX° tercio quarto idus Maij, Regni autem nostri anno primo. Venerabili viro Magistro Nieolao Sancte Strigoniensis Eccle­sie Electo, aule nostre Cancellario; venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archyepiscopis; Lamperto Agriensi, Job Quinqueecelesiensi, Briccio ChaDa­diensi; Philippo Wacieusi aule domine Regine karissime matris nostre Cancellario et Comite Neugradieusi; Paulo Wesprimiensi, Thymotheo Zagrabiensi, Lodomeriö Wara­diensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Laurencio Palatino, Comite Suprunieüsi et de Barana ac Judice Comanorum; La­dizlao Judice Curie Regie, Henrico Bano tocius Sclauonie, Egidio Bano de Macho et de Bozna; Johanne Woywoda Transiluano et Comite de Zonuk; Paulo Bano de Zeurino, Stephano Magistro Tauarnicorum, Reynoldo Magistro Dapi­ferorum et Comite Zulgageuriensi; Vgrino Magistro Agaso­sonum et Comite Syrmiensi; Laurencio Magistro Pincerna­rum nostrorum et Comite de Kewe et de Karasu; Emerico Comite Symigiensi, Gregorio Comite Castri Ferrei, Dedalo Comite Zaladiensi, Michaele Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores. (Eredetie bőrhártyán, a pecsétnek töredéke vörös selyemzsinóron függ ; a budai királyi kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents