Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XII. (Pest, 1874.)
IV. László királynak Szent Mihály helységet tárgyazó adománya Jaak nemzetségbeli Chepán számára. 1273. Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui Regibus salutem elargitur. Regalis benignitatis sublimitas recto pensans libramine merita singulorum, et maximé illorum, quos sicut generosi sanguinis uobilitas, et morum innata probitas, sic et approbate fidelitatis constancia ac strenuorum actuum experiencia commendabilis efficiunt ceteris digniores; dum eos digne retribucionis beneficio fauorabiliter refouet, dum eis largitur quod merentur, multos animos ad fidelitatis feruorem excitat, et obsequendi prebet exemplum, et prestat indubitatam fiduciam seruiendi. Hoc igitur pensantes in animo, hoc Regali moderamine in cordis nostri reuoluentes armariolo, noticie cunctorum presentibus declaramus : quod cum nobilis vir et strenuus Chepanus filius Kazmerij de genere Jaak ab ipso primo iuuentutis sue principio auo nostro, et patri nostro, quondam victoriosissimis Hungarie Regibus, ac nobis per consequens, ex commendabilibus actibus meruisset diuersimode complacere, diuersis semper fulgens meritorum uirtutibus, que longum esset per singula enarrare, aliqua gestorum eius, que a patre nostro, et a quibusdam Baronibus iu subsequentibus nominatis veraciter intelleximus, ad memóriám posterorum et informacionem aliorum presentibus iussimus annotare. Primum siquidem memoratus páter noster propulsare volens iniuriam per Othocarum Boemorum Regem sub spe simulate pacis finitimis partibus terre sue irrogatam, cum Gregorium tunc Magistrum Tauarnicorum domine Regine karissime matris nostre Castri Ferrei, Ponith Banum Zaladiensem, Erney Banum Worosdiensem, Dyonisium filium Georgij de Moroucha Comites, nec non Chepanum filium Kazmerij, vnacum alijs Regni nobilibus