Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

loco curie apto ad statum molendini, de suo iure proprio. Eo tamen confirmacionis et statuti vinculo ; quod super loco mo­lendini et loco curie per quemcumque ipsi Poneto aliqua incumberet controuersia, dieti N. et M. tenerentur eum ab omnibus impetitoribus expedire ; et si qua parcium ab hac resiliret composicione, iudicio quatuor marcarum subiaceret. Rursus igitur Matbias prenominatus statutus coram nobis tam pro se quam pro fratre suo Nicbolao asseruit dietam terram duorum aratrorurc, super qua prius mencio fuerat, a Pousa et Laurencio requirere non potuisse, sed Ponetho reliquisse requirendam ordine judiciario et juris; pro precio uero terre, que a Poneto recepta Castro fuerat restituta, pro summa scili­cet quatuor marcarum idem Matbias et N. statuisse dixerunt et dedisse Poneto locum molendini cum loco curie apto ad molendinum in superiori parte insule Mathie et Nicholai in angulacione fluuii Zomus, perpetuo possidendum, omni ces­sante contradiccioue. Quem idem Poneth se retulit habere et ei fuisse statutum per nostrum Pristaldum Gábrielem, ipso Gabriele hoc idem affirmante. Et Ne per predictos Mathiam aut Nicholaum, seu alios aliquos, Ponetho aut eiusdem suc­cessoribus impeticio queat oriri, vei calumpuie scrupulum emergi, ad instanciam partis vtriusque presentes concessimus litteras sigillo nostro roboratas. Dátum anno Domini mille­simo ducentesimo tricesimo nono. (Eredetie borhártyán gróf Gyulai Lajos levéltárában. Keskeny bőr­szalagon függő pecsétje körül töredezett; köriratából csak a DIO­NISII szó olvasható. — Számos lényeges hibával kiadva Fejérnél Cod. Dipl. IV. köt. 1. r. 167 — 169. 1. Közli Szabó Károly.)

Next

/
Thumbnails
Contents