Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
42. A Frangepán család és Vegla sziget lakosai közti egyénértensé geknek elintézése. 1198. In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Anno Domini millessimo centesimo nonagcsimo octavo, mensis INIadii, indictione prima, die quinto.Testificamus nos quidemRogeriusMauroceno ArbensisComes et ThomaLongo habitator in confinio Sanete Marié Formose : quod quodam retro tempore, seilieet pereurrente anno Domini millesimo centesimo nonagesimo septimo, mense Julio, indictione quintadecima, nos eramns in insula Vegle ante presentiam Boni filii Dondi de confinio Sancfe Marine legátus domini nostri Henrici Danduli et Comunis Veneciarum, quando ipse legátus vocavit ante se Bartolomeus, Yeglensis Comes nuper defunctus, et Veglisanos, et ostendit eis litteras scriptas Yeglisanis per dominum Ducem et Consiliariis eius, in quibus inter omnia continebatur, quoJ idem Bonus filius Dondi deberet facere eis rationem, et quicquid inde facérét, predictus dominus Dux et Consiliarii eius ratum baberent. Ad hec predictus Bonus filius Dondi dixit eis, quod paratus erat complere et facere totum, quod ei ab illustrissimo domino Duce et eius Consiliariis iniunctum erat. Et dixit: Si quis ex vobis aliquid babét ad dicendum, dicat. Et illustris Comes Bartbolomeus surrexit, et reclamavit se de suprascriptis Veglisanis dicens, quod ipsi non persolverant ei collectam de illo presenti anno, quam Rogerius Permarinus et Jobannes Maurocenus Capetanei Exercitus Venetie illi dare consueverant. Et etiam proclamavit se de suprascriptis Veglisanis, de bannis ct aliis foris factis, et de hoc, quod ipsi feceraut contra statutum suprascriptorum capitaneorum, et contra consuetudinem illius terre. Et volebat suprascriptus Comes Bartholomeus super dictis omnibus habere rationem. Et illustris Bonus filius Dondi dixit eisdem Veglisanis : Quid dicitis? respondete Comiti. Et ipsi petierunt indutiam. Et sepedictus comes Bar-