Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
fidelitatis experiencia et exhibicio deuocionis conlinua gracie nostre reddit commendatos. Atteudentes itaque oculo benigniore sinceritatem ac deuocioDem dilecti et fidelis nostri Comitis Bartholomei, totam terram pertineutem ad Comitatum Modrus, cum pertinencijs et totis reditibus, ei et heredibus suis iure hereditario contulimus perpetuis temporibns possidendam. Tali paccionis interuentu: quod prenominatus Comes in exercitu Serenitatis Nostre infra limites Regni nostri cum decem loricis in compensacionem suscepti beneficij nobis assistat; exira Regnum vero cum quatuor loricis nobis seruiat; tamen tali tempore citatus veniat, in quo exercitus Croacie ex precepto Regio vniuersaliter ad exercitum fuerit conuocatus. Sub hac quoque condicionis forma includere decreuimus, quod si iam dictus Comes absque prole ingrederetur viam carnis vniuerse, vnus ex íilijs fratrum ipsius eodem pacto conuencionis nostre obseruato sub Nostre Serenitatis dominio terram tranquille possideat et quiete. De cetero volumus, et Regia auctoritate decreuimus, quod omnes homines in terra illa nullo Judicio astare teneantur, nisi tempore, dum scilicet Banus in ea terra fuerit, quamdiu presens fuerit, iudi candi habeat potestatem; sed alias eos determinare non aciat. Verum tamen, si Dominus eorum, de hominibus suis aduersarijs eorum iusticiam facere noluerit, et querela anto Banum peruenerit, pro hominibus suis in solo tali casu ante Banum teneantur respondere. Si autem sepe dictus Comes cum tot loricis, quot in conuencione suscepit se exhibiturum, ad exercitum nostrum non venerit, et constiterit Serenitati Nostre, per pigriciam, aut incuriam et negligenciam suam factum esse, ad proximum sequentem exercitum duplicatis loricis accedat; vei quot loricis defecit, in alio exercitu totidem recompenset. Vt ergo huius nostre donacionis pagina perpetue firmitatis robur obtineat, et quod nulli liceat, eidcm donacioni quicquam subtrahere aut minucre, ymaginis nostre in aurea bulla impressione fecimus communiri. Dátum per manus Catapani Albensis Prepositi Ilungarie Cancellarij anno Incarnacionis Domini millesimo centesimo nonagesimo tercio. Venerabili Job Strigoniensi Archiepiscopo existente, Saulo Colocensi Archiepiscopo, Kalano Quinqueecclesiensi Episcopo et eodem Dalmacie et Croacie Gubernatore, Crispino Chana*