Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

Nitriensis, qui et pro se et pro alijs respondere tenetur, eidem Ecclesie ex integro concessi; vt ubicunque Comiti, uel Comi­tisse, uel Curiali Comiti, uel cuicuuque qualecunque tributum quandocunque iu memoratis locis colligitur, predicta pars ter­cia ab homine Episcopi integre accipiatur, et hec Ecclesia perpetuo possidcat. Preterea tres naues saliferas ea libertate, quam babeut naues Monasterij de Bisra in emendo et defe­rendo sale, siue Orodini, siue in Ciggedin seruari placuerit, Nitriensi Ecclesie concessi, et ad prcces Episcopi ; si potuerit naues babere sufíicientes, quod tribus vijs deduci debet, ut una via deducatur, ex Regia liberalitale adieci. Quicunque uero liuic dono noslro, siue de tributis, siue de sale, contra­rius extiterit, et quod ad salutem anime mee dedi in aliquo diminuere temptauerit, iram Dei Omnipotentis, et Sanctorum eius, quorum ius mutilare conatur, incurrat, et auctoritate Re­gali in viginti marcis argenti purissimi puniatur. Vt autem huius mee donacionis pagina in perpetuum uigeat, eam meo sigillo raborari precepi. Anno Incarnacionis Dominice mille­simo C 0LXXX 0II[°. Isicolao Strigoniensi Arcbiepiscopo, Pe­tro Agriensi, Jolianue Wezprimiensi, Mycudino Gewriensi, Job Waciensi, Euerardo Nytriensi Episcopis; Farcasio Pala­tiuo Comite, Dyonisio maritimas partes et Bachiensem Comi­tatum gubernante ; Tboma Albensi, Esau Bychariensi, Jo­banne Posoniensi, Samodyno Nytriensi Comitibus. Calanus uero Regis Cancellarius banc cartam annotauit. (Az esztergami káptalannak 1226-ki átiratából, mint alább.)

Next

/
Thumbnails
Contents