Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
28. Hl. Béla király visszaa dja a zágrábi egyháznak Toplissa helységet, mely tőle jogtalanul elvétetett. 1181. Quoniam diuturnitate temponim sepius obliteratur memória ; et quod pie devotionis geritur ofíicio, post paucos admodum dies iiigrata celat oblivio. Ideireo que tam a nostra Regia Maiestate et munifiencia, quam ab illustribus viris ; sive quibuscumquue Dei fidelibus sub nostra potestate degentibus ; Dei Ecelesiis sunt collata, Regia auctoritate firmare et privilegiis perpetuare proposui. Notnm igitur sit omnibus tam modtrnis quam future vite suecessoribus, quod ego Bela tercius Dei gratia Rex, secundi Geysse Regis filius, cum Albe sollempncs Sancti Stepbani Regis agerem dies, Zagrabienses Canonici de sua inopia et iniuriis sibi iilatis conquesti sunt. Ego vero Ecclesiam Dei sublevare desiderans non adterere, lacrimosam eorum querimoniam in presencia quam plurium Regni mei Principum ascultavi et causam discussi. Propositum est enim a supradictis Canonicis, quod Alexius quondam Banus pro anima filii sui, eo tempore ex hoc seculo decedentis, predium quoddam, Toplissa nomine, Ecclesie Zagrabiensi cum omnibus sibi pertinentiis tradidisset. Quod postea quidam Beléé nomine, Comes de Garestin, tempore avi mei Regis Bele secundi violenter subripuisset, et idem postmoduin Mothmer eius heres et successor fecisset; et quia Regnum Vngarie, sicut peccatis exigentibus sepius fieri sólet, erat in disturbatione, prenominati Canonici supersederunt questioni ; tempus expectantes oportunum. Ad ultimum vero nostri Regni tempore ante nostram Excellentiam Albe contra Mothmerum de prefato predio querimoniam deposuerunt. Ego vero, veritate undique circumspecta, per adtestationem virorum nobilium veritatem rei et iusticiam iam dictorum Canonicorum cognoscens prenominatum predium per consilium et assensum Principum Ecclesie Zagrabiensi reddidi, dato advocato Dionisio