Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

tum in Selen, quiuta feria proxima post domiuicam Invocavit anno Domiui MCCLXX. (Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrab. I. köt. 149. 1.) m. A buclai káptalannak bizonyságlevele, hogy Martonvásárai Gergely fekvő birtokát a Sz. Mária szigetén lévő apáczazárdá­nak hagyományozta. 1270. A B C D Omnibus in Christo pie uiuentibus Capitulum Buden&is Ecclesie salutem in Domino sempiternam. Vniuersitati uestre tenore presencium duximus declarandum, quod quidam Gre­gorius nomine de villa Mortunvasara in nostra personaliter constitutus presencia, confessus est; quod possessioues suas, videlicet totam terram suam Thordos uocatam metis et signis circumquaque distinctam ; et vineas suas, ac omnia boua sua mobilia et immobilia, in quibus neminem cognatorum suorum aliquid iuris dicit babere, sororibus de Insula Sancte Marié pro remedio anime sue, eo quod beredum careret successione, reliquit et dimisit perhenniter possidenda. Ita tamen, quod quamdiu idem Gregorius et vxor sua vixeriut, de redditibus ipsarum suarum vtentur et fruentur pro arbitrio sue uolunta­tis; et si alterum eorum mori contingat, altér qui superstcs fuerit, eodem modo de redditibus ipsarum possessionum usque ad tempóra vite sue perfruetur; si uero ipsum superstitem mori contingat, memorate possessiones iu ius et dominium dictarum sororum, sicut prediximus, deuoluentur pleno iure possidende. In cuius rei memóriám prefato Gregorio instan­téi 1 petente litteras presentes concessimus sigilli nostri muni­mine roboratas. Dátum per manus Magistri Ambrosij Scola-

Next

/
Thumbnails
Contents