Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

amicorum onus ad perniciem anime mee susceptum deposue­rim, eaque demum omnia perfecerim, que mtüto antea effici prestarique oportebat; nunc mihi ac rebus meis consulere sta­tui pro eo, ac lex Divina ac regula Sancti Benedicti prescri­bit in hoc cenobis Saneti Stephani, inter cuius alumnos ego quamvis indignus annumeror. Itaque res omnes abdico, que vei nostre sunt, vei nostre videri possunt, vei nobis commisse fuerunt, quasque a majoribus nostris accepi, tum a Paullo Archiepiscopo, tum a Dabra matre mea adoptiva. Item renun­cio Ecclesie Sancte Marié de Palude, et omnibus eius appen­dicibus, ceterisque omnibus rebus, que vei nóstre videntur esse, vei ad nos quoquo modo pertinent, mobilibus pariter et immobilibus. Que omnia in jus potestatemque transfero eius­dem Monasterii, ut arbitratu suo illis in perpetuum utatur, habendo, possidendo, permutando. Si quis vero nostrorum consanguineorum diabolico instinctu impulsus huic nostre do­nationi adversari audeat, subsit indignationi Unius ac Trini Dei, ac anathemati trecentorum et duodeviginti Sanctorum Patrum. Huic donationi testes adfuerunt: venerabilis Laurentius Archiepiscopus, Gregorius Episcopus, dominus Benedictus Abbas, Petrus Archidiaconus, dominus Urso Abbas, Joannes Sacellarius, Petrus Presbyter et Cardinalis, Prior Tragurien­sis, dominus Petrus Bela, Joannes Presbyter, et dominus Petrus Decanus. Ego vero Theodorus Presbyter scripsi et testis adfui. (Farlati Illyricum Sacrum III. köt. 153. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents