Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
continentes : quod idem Berizlau, Vulchk, Stepan, Vytk, Vulchey, et Draguzlau cum omnibus suis proximis prenominatam terram requisivissent; tandem in assignato eis termino ad produccionem testium faciendam nullám produccionem facere potuissent, nec eciam aliquam ostendere caucionem, et ideo eidem Martino cum undecim sibi consimilibus hominibus adiudicatum fuisset sacramentum, et iurasset cum eisdem, quorum iuratorum nomina in utroque privilegio continentur. Nos igitur unacum Magistro Moys Simigiensi et Worosdiensi Comite. Magistro Nicolao Judice Curie domine Regine quondam gracioso et plurimis Regni nobilibus publico iudicio assidentibus, Iwanka filio Inzlay, Hrencone, Farcasio de Zagoria, Pouorseno filio Rata, et aliis, considerantes eosdem Beryzlaum et suos cognatos prenominatos litem primitus litigatam et ex novo terminatam resumpsisse et recidivasse (?), decrevimus, eosdem manifeste calumpniatores remansisse. Et quamquam ipsos secundum constitutam vindictam calumpnie exigentibus ipsorum meritis, assatis per médium nasis iudicare debuissemus, tamen ipsis pepercimus ad instanciam petencium misericordia mediante, relinquentes ipsam terram Martino et ipsius successoribus perpetuo possidendam, ipsis Berizlauo et suis sociis prenotatis ac ipsorum proximis auctoritate presencium in futuros successores silencium perpetuum imponentes. In cuius rei robur et stabilitatem perpetuam presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas; anno Domini MCCLX. primo. Pristaldo Curie nostre Thoma filio Sanctus, et terrestri pristaldo Boseno filio Inuse existentibus. (Tkalcsics, Monum. hist. Episc. Zagrabiensis I. köt. 126. 1.)