Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
debeat libere devenire, quem regi et teneri facere debemus secundum bonas et antiquas consuetudines in ipso Comitatu optentas. Nobis quoque Duci et nostris successoribus et Communi Veneciarum tam ipsi Comites, qui nunc sunt, quam eorum heredes, qui pro tempore fuerint, intra unum annum, postquam fuerint ad etatem, fideles erunt sacramento astricti in perpetuum. Et omnia, que continentur superius, cum eorum heredibus ipsi Comites nobis suprascripto Duci et successoribus nostris et Communi Veneciarum sacramento astricti se observaturos promiserunt nisi remanserit per nos vei maiorem partém nostri Consilii, ita tamen quod non possint nec debeant esse ex dictis Comitibus nisi duo Rectores, quibus de honorificenciis Comitatus debeat responderi; et si aliquis ex dictis Comitibus terram exierit vei alia causa absens fuerit, unus ex aliis esse debeat Rector de colonello illo, de quo fuerit qui abscens ; et si omnes erunt extra terram, constituant unum vei duos Rectores. Et si omnia sicut continentur superius non observabunt, pars Comitatus illius, qui contra fecerit, cum omnibus supra concessis amitatur et in alios deveniat de cui colonello fuerit observantibus ipsis, que superius dicta sunt, donec ille qui contra faciet ad nostram et Communis Veneciarum gratiam fuerit restitutus. Si vero omnes predicti Comites vei eorum lieredes contra predicta fecerint, predictus Comitatus in Nos et Commune Veneciarum cum omnibus supra concessis devenire debet cum omni plenitudine rationis ad faciendum de omnibus quicquid Nostre nostrique Consilii fuerit voluntatis; quem Comitatum regi et teneri facere debemus secundum bonas et antiquas consuetudines in ipso Comitatu optentas. Et est sciendum, quod predicti Comites sunt et esse debent de Maiori Consilio Veneciarum, quum Veneciis erunt sacramento astricti. Data in nostro Ducali Palacio per manum Conradi Curie nostre Cancellarii. Ego Rainerius Geno Dei gradia Dux m. m. s. Ego Johannes Quirinus Judex m. m. s. Ego Johannes Gradonico Judex m. m. s. Ego Gibertus Dandulo Judex m. m. s. Ego Marcus Totulo Consiliarius m. m. s. Ego Marsilius Georgius Consiliarius m. m. s. Ego Marcus Aurio Consiliarius m. m. s. Ego Tboma Maurus Consiliarius m. m. s. Ego Nicolaus