Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
millesimo ducentesimo sexagesimo, tercio nonas Octobris, Regni autem nostri anno vigesimo quarto. (1280-ki átiratából, a budai kir. kamarai levéltárnak Zágrábban lévő részében.) 334. IV. Béla királynak Krala helységet tárgyazó adománya a topuskai apátság számára, mely ennek fejéhen Sz.-László szigetének védelmére köteleztetett. 1260. Bela Dei gracia Hungarie Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari. Et si Magnificencia Regia ad omnes subditos extendi debeat, precipue tamen viris Deo famulantibus eius non debet esse gracia aliena, cum non solum arma ; sed et preces pie iuvencium tueantur regnura et regium dyadema. Proinde ad universorum jnotieiam tenore presencium volumus prevenire : quod cum Abbas et fratres Ordinis Cysterciensis de Toplica, Zagrabiensis Dyocesis, in insula Sancti Ladizlai, que prius Wybugk nuncupabatur, turrim et domos pro defensione sua et obsequio Regio, de nostro consensu, construere cepissent, ut in easdem se adversitatis tempore valeant receptare, et terre ipsorum Abbatis et fratrum de quibus predicte turris et domus posset muniri victualibus, admodum sint remote. Volentes prope castrum predictum in aliqua terra utili, in qua sibi grangiam faciant providere, terram Bridislai et Ludugari, nomine Crala, cum omnibus pertinenciis suis, silvis videlicet, insula et piscacionibus contulimus predictis Abbati et fratribus pro conservacione dicte turris et domorum suarum perpetuo possidendam, sub eisdem metis et terminis, quibus dictus Pridizlaus et Ludiganus eandem dinoscuntur possedisse. Ut igitur hec nostra donacio robur perpetue obtineat firmitatis presen-