Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

et incipit esse commetanea cum villa Vduorij iobagionum Posoniensium, scilicet Chukar et cognatorum sociorumque eius usque ad arbores ulminas, sub quibus sunt mete ; inde in campo per metas uadit usque ad lacum qui uocatur Eleu­tou, cuius mencio est in priuilegio Sancti Ladizlai Regis; inde ad sepulckrum paganorum, et ibi habét metas; inde per me­tas in arundineto uadit usque ad lacum, qui uocatur Scelec, cuius média pars est Ecclesie; inde ad Fuenes, et ibi extra nemus babét metas; inde ad Pynnam fluuium, iuxta quem habét metas; inde transsiens fluuium uadit ad Porolouc, et ibi habét metas; inde iuxta nemus usque ad Holutwag, iuxta quam in nemore liabet ultimas metas. Ex eo autem, quod presenti pagine sigillum nostrum iuponi fecimus, nolumus ut eidem Monasterio aliquid noui iuris acquiratur, sed ut anti­quum ius si quod habuit confirmetur. Actum anno uerbi incar­nati M.CC.XXXVI. sexto nonas Martij. Nos igitur qui ex officio suscepti regiminis Ecclesiarum utilitatibus prouidere debemus, ac earum iura illibata consar­uare, predictum priuilegium ad instanciam ipsius Abbatis presentibus de uerbo ad uerbum insertum auctoritate presen­cium renouandum duximus et perpetuo confirmandum. In cuius rei memóriám et perpetuum firmitatem presentes dedi­mus litteras dupplicis sigilli nostri munimine communitas. Dátum per manus dilecti et fidelis nostri Magistri Pauli Pre­positi Posoniensis aule nostre Vice-Cancellarij, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo, octodecimo kalendas Septembris, Regni nostri anno vicesimo quinto. (Eredetie bőrhártyán, a pannonhalmi főapátság levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents