Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

cabitur, vos autem fecistis illám speluncam Iatronum«. Et iterum: »Vacate et videte ; qnoniam ego sum Deus«. Et illud: »In ecclesia Dei aut orate aut psallite, verba otiosa nolite dicere«. Unde notandum est nobis, fratres carissimi, ut si verba otiosa Dominus in ecclesia sua prohibet dicere, quod leve est; quanto magis nos prohibet in domo sua lupanar facere, quod nimis gravum est. Et si ego tantillus homo nihil volo in domo mea cernere sordidum, sed omnia pulchra ac nitida : quanto magis Deus, qui est Rex Regum et dominus dominantium, vult habere omnia pulchrissima in domo sua? Quapropter timore perterriti, optantesque nos ex antiqui ho­stis laqueo eripere, rogavimus predictus monachus unanimi­ter ; ut in loco fabrice constituto alterum pretorium e t prefatam hereditatem fiat secundum Domini preceptum amodo et usque in sempiternum liberam ; ut decet domum Dei. Et hoc factum est ; sicuti prefati sumus, ex consensu omni popu­lo, et domini Petri venerabilis Abbatis, quantis morabatur temporibus in insula, que vocatur Lacrumno, sub cuius regula degebat etiam et ipse monachus. Unde non audeat ei an nul­lus cuiuslibet homo contradicere, nec successor scilicet no­ster, nec nobilis noster. Quodsi quis noster sive successor sive nobilis temerare presumpserit, solvereque attemptaverit fir­missimo pactui nostro, habeat ille mancip io videatur, iram Dei Omnipotentis, Patris Filii et Spiritus San­cti, incurrat, et sanctorum omnium, et a meledictionis vinculo tercentorum et octo (így, helyesebben 318) Patrum insolubili­ter denodetur, et in novissimo maranatha cum diabolo et eius tetros ministros, ac Juda Scariotliea in Genehe baratrum mu­neretur, et statuta privilegii redintegrare dupliciter pretio judiciali sententia perdonetur atque convincatur. Actum est hoc palam testibus corroboratum tempore suprascripto mense Februarii. Et nosmet ipsi scilicet privi­legia qui disposuimus facere ; elegimus tantos ac tales testes : Primitus omnium Ego prenominatus Prior testis sum ; et hoc est f signum meum. Signum f manu Stephani Presbiteri filii . Signum f manu domini Lampridii Presbiteri fráter Joannis.

Next

/
Thumbnails
Contents