Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

286. IV. Béla királynak Chon földét tárgyazó adománya a Scynnai vendégek számára. 1255. Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crouacie, Rame, Seruie, Galileié, Lodomerie Cumanieque Rex uniuersis pre­sentes litteras inspecturis salutem in eo qui Regibus dat salu­tem. Ad uniuersitatis uestre noticiam tenore preseneium uolu­mus peruenire, quod cum hospites nostri de Scynna siluis, nemoribus et pratis plurimum indigerent, et super huiusmodi necessitate sua nobis sepissime supplicassent; voleutes eis in hac parte gráciám facere specialem, per Menhardum Comi­tem de genere Aba, et Fyl Comitem de Syrmia, militem dile­cti et fidelis nostri Smaragdi Prepositi Albensis aule nostre Vice Cancellarij, fideles nostros, et per ipsos hospites aliquam terram inspici iussimus eis aptam; qui postmodum retulerunt, terram Marcelli filij Moch, jobagionis Castri nostri deAbauy­uara nomine Chon propter loci uicinitatem eis esse plurimum oportunam. Super quo ipsi hospites instantissime supplicarunt, ut ipsam eis conf'erre liberaliter dignaremur. Nos igitur, qui de subiectorum multitudine gratulamur, volentes dictorum hospi­tum nostrorum numerum augmentari, dictam terram Chou, sicut nominatus Marcellus tenuit, prefatis hospitibus nostris de Scynna contulimus perpetuo possidendam, eosdem per Men­hardum et Fyl Comites predictos in possessionem ipsius in­troduci pacifice facientes. Mete autem illius terre, sicut dicti Menhardus et Fyl Comites retulerunt, taliter distinguntur: Prima meta incipit apud nnam pirum in magna uia que uenit deSceplok; inde uadit ad fluuium Scortas; exinde proten­ditur ad Gunupotoka ad arborem egur, ubi est durnus qui uulgo kukén dicitur; inde per ripam Hernád tendit ad arbo­rem populeam; postea tendit descendendo per Hornad ad stagnum Mortua; abinde tendit ad partém meridionalem ad quoddam pratum ad arborem populeam; inde uadit ad arbo-

Next

/
Thumbnails
Contents