Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
potius profanare presumunt in animarum suarum periculum. plurimorum scandalum, ipsius Episcopi preiudicium, et ecclesiastice discipline contemptum. Quare pro parte dicti Episcopi humiliter petebatur a nobis, et eamdem sententiam robur firmitatis debitum obtinere, ipsosque de presumptione buiusmodi puniri pena canonica faceremus. Quocirca fraternitati tue per Apostolica scripta raandamus, quatenus sententiam ipsam, sicut rationabiliter est prolata, facias auctoritate nostra usque ad satisfactionem condignam ; appellatione remota, inviolabiliter observari; super eo vero, quod excommunicati dicuntur celebrare Divina, quod rationi consentaneum fuerit,*; appollatione remota decernas, faciens quod decreveris per ceusuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Dátum Laterani XI. kalendas Maii Pontificatus nostri anno XI. Prefatum Archipresbyterum et quosclam alios Ecclesie Sancti Jacobi de Sybinico, scilicet Tolcum, et Rodinem, e Joliannem de Viaco presbyteros, et Stricum diaconum, suo et Ecclesie sue nomine iuxta traditam nobis formám legitime et peremptorie citavimus coram nobis : quod comparentes in Judicio personaliter in termino coustituto, et petitioni seu libello adverse partis iam dudum eis transmisse per litteras nostras citatorias perrecto postmodum et accepto, in Judicio coram nobis advocatum suum de assensu eorundem expresso, directe et legittime respondentes, quibusdam frivolis exceptionibus interiectis, quas de consilio Sapientum non admisimus, et excommunicationis exceptione contra Episcopum Traguriensem tantum verbotenus opposita, sed non probata, ad cuiusdam appellationis frustratorie diffugium contumaciter convolarunt. Tenor autem ipsius petitionis talis est: Ego Magister Gregorius Traguriensis, sindicus, actor et procurator domini Treguani Dei gratia Episcopi Traguriensis, sindicario, actorio, procuratorio nomine ipsius peto a vobis domino L. miseratione Divina Jadrensi Archiepiscopo,, domini Pape Judice Delegato, quod compellatis Stanimirum Archipresbyterum, Tolcum, Rodinem, Juhannem de Yiaco presbyteros, et Stricum diaconum, et ceteros clericos de Sybinico, inviolabiliter observare sententiam exeommunicationis, quam dictus Episeopus Tragurii in eos auctoritate ordinaria exigente justicia promulgavit, pro eo quod decimas et jura epi-