Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
cumqiie ad ipsos accedent, benigne excipient, et eos honeste pvoeurabunt. Si vero siluam extirpauerint et fecerint terram arabilem, similiter sicut de reliqua terra pro quolibet aratro soluent fratribus dimidiara marcam, sicut prius est expressum. Si quis hospitum domum habuerit, terram autem arabilem non habeat, soluat fratribus tria pondéra annuatim; et omues iste pensiones in fejtő Sanctj Martinj debeut soluj. Pret rea dictj populi. si eis placuerit, Teothonicum habeant sacerdotem, qui a Teothonicis morantibus ultra fontem recipiat decimas et oblaciones; ab aliis vero, si qui sunt uel erunt citra fontem, siue sint Hungari, siue Sclauj seu Teothonicj, percipiat quartam quarte decimarum; et annuatim in festő Sanctj Martinj Capitulo Strigoniensj vnam marcam et dimidiam argentj, et Cantori Strigoniensi vnam marcam argentj soluere teneatur. Preterea prefatj hospites sibi eligant uillicum, qui causas ipsorum discuciat et iudicet. Et si qua causa grauior emerserit, que maiorem requirat judicem ; discuciat eam vna cum aliquo de Canonicis, quem fratres miserint ad hoc faciendum; et de iudicio huius cause, quam sine procuratore Capituli non poteriut iudicare, ipse habeat dimidiam partém, et Capitulum alteram dimidiam. Sed in ceteris causis minoribus totum iudicium percipiat idem Judex. Naturalem cursum riuulj nullus possit uel debeat immutare. Kos igitur dictam composicionem approbantes, ad peticionem utriusque partis, que propter hoc ad nos accessit, et omnia premissa coram nobis protestata est et confessa, in testimonium huius rei presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas; decisas per alfabetum, quarura unum par fratres habeant Strigonienses, aliud vero par Teothonici uille pretaxate. Anno Verbi Incarnati M°CC 0XXXIII°, Regni autem nostri tricesimo. (Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sión II. köt. 373. 1.)