Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)

104. II. Endre király Ochus bánnak visszaadja Kesmenice helysé­get, melyet III. Béla király annak atyjától elvevén, a zágrábi egyháznak adományozott. 1221. In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Galitie, Lodomerieque Rex in perpetuum. Regie dignitatis incumbit officio, ut illorun peticiones, quos Regni utilitati bonorique Regie Corone pervigiles exporto cognoverit, benigno favore prosequatur. Hinc est: quod terram quandam sub Keymuk, nomine Kemesnice, quam páter noster felicis memorie Rex Bela, maiore Ochuz, patre videlicet Ochuz Bani abstulerat, et Zagrabiensi Ecclesie per privilégium contulerat perpetuo possidendam, ad instanciam dilecti et fidelis nostri Ochuz Bani. et maximé quia in ducentis marcis persolvendis. quas nobis de ultramarinis partibus remeantibus accomodaverat, sibi tencbamur, eodem iure et libertatis titulo quo Ecclesia eam possidebat, scilicet : nec marturinas nec alias exacciones que sunt vei que forte in Banatu emerserint, nec vitualia Banátui, nec Yicebano, incole earumdem terrarum solvere tenebantur, per fidelcm nostrum Reinolt íilium Pertolt sibi et per eum suis heredibus iure perpetuo possideudam restituimus, et per eundem Reinolt, Ecclesie Zagrabiensi, ne ei iniuriari et predecessorum nostrorum elemosinas velle retractare videremur, pro predicta terra nomine Kemesnice, terras eandem equivalentes dt: nostris terris propriis, scilicet: de terris Castri Zagrabiensis terras videlicet: Rodos, Widuse, Cupuc et Braien, a Castro Zagrabiensi exceptas, ad beneplatcitum Episcopi et tocius Capituli. eisdem debiíis et serviciis, quibus incole earundem terrarum Banatui servire tenebantur, Ecclesie perpetuo possidendas contulimus, concedentes earumdem terrarum inhabitatoribus, quod ncc marturinas, nec descensum, nec alias exacciones, que forte MOKUM. HTÍNO, HIST. PIPT., XX, 1 1

Next

/
Thumbnails
Contents