Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. XI. (Pest, 1873.)
ipsiua Bani capellanam Cyprianum nomine, iuste circumdatis, sub sigillo suo coram quam pluribus castrensibns et Zagrabiensibus Canonicis nullo probibeate, nec in aliquo metis prefate terre contradicente, nomina prediorum et metarum supradicti Comitis et fratrum ipsius nobis fecit deportari. Que omnia, tam predia quam terras cum ceteris pertinentiis suis integraliter, sicut in presenti privilegio continetur, sibi cum fratribus suis, et per eum filiis et successoribus eorum, auctoritate Regia coníirmamus, talem eidem terre concedentes libertatem : quod nullus Banus, nullás Comes sive quilibet alius de cetero super illám terram, nisi ex bona voluntate eorum, quoquo casu presumat descendere. Prima igitur meta predii Dobra nomine, qucd est supradicti V(ratizlai) Comitis et consanguineorum eius, incipit a Zawa et tendit ad lapideum portum, deinde ad arborem pomi, ubi est meta de terra, deinde ad arborem piri, inde ad arborem cerasi, inde vádit ad arborem fagi, deinde progreditur ad arborem dumi, inde ad arborem fagi, que stat superius in monte, inde per directum ad cacumen montis ubi est meta terre, ibique dividitur a terra Sagrabiensis Ecclesie, inde revertitur ad locum qui dicitur Calz, inde descendens vádit ad rivum, deinde superius tendit ad arborem dumi, inde ad Ecclesiam, que est in honore Omnium Sanctorum, ab binc descendit ad arborem populi, inde tendens progreditur ad aliam arborem populi, que stat iuxta rivum nomine Studensz, deinde tendit ad Zawam ; a supradicta ecclesia Omnium Sanctorum dividitur terra sua quam absque consanguineis possidet. Ibi etiam babét predium pro se, ubi est ecclesia Sancti Martini, cuius predii meta incipit ex una parte Zawa et tendit usque ad Crapina, deinde ad Gypka, inde ascendendo tendit usque ad verticem montis, qui volgo dicitur Zelemen. Prima meta predii Poloniza nomine, ubi supradictus V(ratizlaus) Comes ediücavit Ecclesiam nomine Sancti Nicbolai, est versus occidentem ubi est aqua nomine Crapina, inde tendit ad rivum Ded potoka nomine, qui descendit de monte Vrsi, ubique dividitur a terra fratrum suorum. Petus qui dicitur fráter V(ratizlai) Comitis babét predium nomine Lubenic infra metas supradicti Sancti Nicholai. Dobueha vero et Berizlo fratres V(ratizlai) Comitis babent predium nomine Bistra, cuius meta incipit iuxta Crapina, et tendit usque ad rivum Jerana,