Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

bus publicis insudasse. Proin ad uniuersorum noticiam tenore presencium liarumserie uolumusperuenire, quod discretus vir Magister Theodorus Albensis Ecclesie Prepositus, aule domini nostri Regis consortis nostri karissimi Vice-Cancellarius, ad nostram accedens presenciam a nobis humiliter suplicando postulauit, vt quandam terram nostram Reginalem Iwancli uocatam in Comitatu Albensi existentem, de muniíicencia Re­ginali eidem et fratribus suis dare et conferre dignaremur. Verum quia nobis de qualitate et quantitate dicte terre ueri­tas non constabat, fidelibus nostris Capitulo Budensi nostris litteris dedimus in mandatis, ut unum ex ipsis pro testimonio mitterent fidedignum, coram quo Magister Vgrinus homo noster reambulando dictam terram presentibus commeta­neis et uicinis statueret ipsi Magistro Theodoro Preposito Albensi et fratribus eiusdem ; si non fieret contradictum, contradictoribus autem ad nostram presenciam euocatis con­tra ipsum Magistrum Theodorum et fratres eiusdem ad ter­minum competentem. Quod quidem Capitulum demum nobis rescripserunt in hec verba: Excellentissime domine sue F. Dei gracia Illustrissime Regine Vngarie Capitulum Budensis Ecclesie oraciones in Do­mino debitas et deuotas. Recepimus litteras uestre Sereuitatis hunc in modum contiiientes : F. Dei gracia Regina Vngarie fidelibus suis Capitulo Budensi salutem et gráciám. Cum nos terram nostram Regi­nalem Iwanch uocatam cum omnibus suis utilitatibus, pratis scilicet, siluis, fenetis, insulis, et omnibus alijs attinencijs suis de plenitudine nostre gracie Magistro Theodoro Albensis Ecclesie Preposito, aule Illustris Regis, karissimi consortis nostriVicecancellario et fratribus suis duxerimus conferendam; fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus mittatis ho­minem vcstrum ydoneum, sub cuius testimonio Magister Vgrinus homo noster reambulet predictam terram, erigendo iuxta ueteres metas nouas constituat, et post hec cursum me­tarum, nomina siluarum, insularum, pratoruin, fenetorum et omnium aliarum utilitatem predicte terre nobis fideliter re­scribatis. Dátum Strigonij in crastino Omnium Sanctorum. Nos igitiur mandatis uestre Serenitatis obedire cupien­tes, ut tenemur, cum dicto homine uestro Magistrum Luka-

Next

/
Thumbnails
Contents