Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
in irritum possit reuocari, ea que coram nobis proposita et facta sunt, fecimus mandari litteris, et munimine nostri sigilli roborari. (Eredetie börhártyán. hártyazsinegen függő' pecsét alatt; a budai kii kamarai levéltárban.) 311. Tristán comes és több rokonai a Ják nemzetségből, a Rebche és Körös közt fekvő földüknek hetedrészét átengedik Ebed fiainak. Ev nélkül. Danius pro memória, quod Comes Tristanus, Thomas et Michael fratres eius, Myka filius Jak, Martinüs filius Ártana. Sandur filius Gregorij, Dániel et Nikolaus Íilij Bartholomei, Joan filius Chuna, de genere Jak personaliter, et prefatus Tristanus pro Chepano filio Pousa comparendo asseruerunt uiua uoce, se permisisse bona uoluntate sua septimam partém terre site inter Rebchem et Keurus, quam quidem terram ij dem a Comite Martino filio Joan in lite obtinuerunt, Comiti Kernen, Renoldo et Jak filijs Ebed perpetuo possidendam, non obstante eo, quod clictis filijs Ebed noná pars ipsius terre cedebat, prout in litteris Capituli Castri Ferrei uidebatur contineri. Dicebant enim unanimiter ijdem nobiles, memoratum Ebed patrem Kémen, Renoldi et Jak predictorum in acquisicione ipsius terre magis laborasse et maiorem expensam expendisse ; hoc adiecto, quod quicunque alij de eadem generacione, siue sint de linea dictorum filiorum Ebed, siue de linea Comitis Tristani et aliorum predictorum descendentes, quorum nomina in litteris Capituli Castri Ferrei non sunt, impeterent et aliquid de ipsa terra obtinerent, extunc de illis nouem partibus, sicut se obligarunt, tenebuntur expediri. A MONUM. HllNO. HTST. U1PLOM. 18. 29