Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

mino debitas et deuotas. Rccepimus litteras Vestre Serenita­tis honore quo decuit eoutiueutes; ut nostrum mitteremus bo­minem pro testimonio, coram quo Dominicus tauernicus ue­ster reambularet terras Nycolai íilij Ereus de Calidis Aquis, quas haberet in Zyngata, et sessionem, domum cum edificijs, quas idem Nycolaus haberet in Calidis Aquis ; ac viueas eius­dem, reambularet et s fatueret Magistro Alexandro filio Chete, contradictoribus, si qui fierent, ad uestram preseneiam euoca­tis. Nos igitur mandato Vestre Celsitudinis obedire cupientes, ut tenemur, cum dicto homine uestro Petrum clericum Chori nostri bominem nostrum misimus ad premissa exsequenda; qui postmodum ad nos redeuntes nobis concorditer retulerunt, quod predictus homo uester presente ipso nostro testimonio terras, domum cum edificijs, ac vineas Nycolai supradicti re­ambulasset, et dum prefato Magistro Alexandro statuere uoluisset, Comes Paulus officialis sororum de Insula Beate Virginis nomine earundem super terris ipsius Nycolai, quas habere dinoscitur iu Zyngata, domibus et edificijs in Calidis Aquis existentibus, ac super una vinea contradictor extitisset. Propter quod idem homo uester in dominica proxima post oc­tauas Epiphanie Domini prefatas sorores ad preseneiam uest­ram euocauit, quindecimum diem eisdem pro termino assig­nando coram uobis comparendi. Dátum in crastino citacionis antedicte. K i v ii 1: Domino Regi citacionis pro sororibus de In­sula contra Magistrum Alexandrum ad quindecimum diem a dominica post octauas Epiphanie Domini computando. (Eredetie börhártyán, az oldalvast oda nyomott zárpecsét meg van, a bu­dai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents