Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
possessionem Tulman, et aliam possessionem eiusdem Mark Lanka uocatam, racione facti principális et judiciorum predictorum, secundo et tercio fuerat introductus; sicut premissa omnia et singula premissorum in litteris judicialibus Capitulorum Quinqueecclesiensis et Boznensis, ac Conuentus Waradiensis vidimus plenius contineri. Exhibuit eciam idem Magister Jobannes quasdam litteras nostras; in quibus comperimus, quod Thomas filius Cosme pro Comite Rozboyd domino suo exhibuisset citatorias litteras Capituli Sancti Petri de Posoga continentes bunc tenorem : Excellenti domine sue Th. matri Andree D. gr. Illustris Regis Hungarie stb. (következik a pozségai káptalannak jelentése mint alább 263. sz. a.) Et quia in predictis litteris citacio illicita et inlegittima continebatur; eo quod plures homines citari fecerat, quorum nomina litteris citacionis domine Ducisse non erant inserta, et terminus indsbitus et contra Regni consuetudinem erat assignatus: eundem Comitem Rozboyd in faeto dicte illicite citacionis et sex judiciorum, in quibus judicijs idem Comes Rozboyd contra Magistrum Johannem est conuictus, et ad plures terminos ad emendandum se in hoc faeto legittime ad Regiam Preseneiam fecimus euocari; qui semel et secundo uerbo Regio citatus, et per introducciones in porciones possessionum suarum Tulman et Lanka uocatarum compulsus, proclamacione eciam publice facta ad preseneiam domini Regis seu nostram tanquam Vicejudicis Curie sue, et eciam super faeto principali, dampno videlicet triginta marcarum ipsi Magistro Johanni in ablacione equorum et aliarum rerum suarum irrogato, venire contumaciter non curauit. Et cum super premisso faeto juris ordine deciesionem (így) facere voluisseinns, predictus Comes Rozboyd veniens personaliter, voluit scire, ubi ipse citatus fuerit, et eciam proclamatus; dicens, quod eadem possessio Tulman a pluribus annis per factum Magistri Johannis esset desolata, et quod de citacione et proclamacione sibi non constaret; exhibens inter cetera idem Magister Jobannes in instanti litteras Capituli Quinqueecclesiensis domino Regi transmissas, iu quibus per nos fűit compertum; quod Jobannes filius Bernalcb de genere Durusma, qui uice Magistri Stephani de Garaa de eadem generacione