Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
bis exhibitum ratum habuimus atque firmum, ttnorem ipsius de uerbo ad uerbum presentibus inseri faciendo ; attendentesque fidelitates prefati Johannis dupplicis sigilli nostri munimine de benignitate Regia duximus confirmandum. Dátum per manus discreti viri Magistri Stephani Archidiaconi Albensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini millcsimo trtcensimo, Regni autem nostri anno (deeimo.) {Eredetie börhártyán, melyről a pecsét zöld-vörös selyemzsinóron függ ; a mélt. gr. Zav család levéltárában.) 246. III. Endre király meghagyja a pécsváradi konventnek ; hogy a János mester Zolouclinak jia és Rozboyd Lampertnek fia közti Tvlman nevü birtokot tárgyazó perben eljárjon. 1300. Andreas Dei gracia Rex Vngarie fidelibus suis Abbati et Conuentui Waradiensi salutem et gráciám. Dicit nobis Magister Jobannes filius Zolouch, quod Capitulum Quinqueecclesiense raeioue combustionis ville Quinqueecclesiensis, et alijs dampnis et iniurijs sibi per Heyzew illatis, sigillum eorum in expediendis causis sequestrasset, et ob hoc statu et ordine litterarum memorialium Comitis Stephani Vicejudicis Curie nostre ad faciem terre Tulman, super qua se cum Rozboyd filio Lamperti in causa esse dicit, in die ad hoc assumpto accedere, et testimonium dicti Capituli propter racionem premissam adducere nequiuisset. Super quo fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus cum Johanne filio Bernalch de genere Durusma, qui loco Magistri Stephany de Garaa pro homine nostro fuerat deputatus, testimonium ve strum transmittatis, ad omnia ea exequenda, que in litteris memorialibus eiusdem Comitis Stephani vidimus contineri. Et idem Jobannes homo noster presente uestro testimonio dicat eidem Rozboyd uerbo nostro, ut et ipse accedere debeat ad faciem terre Tulman sapradicte; et post hoc facti seriem, et