Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
fecimus presentibus duplicari, nostrique sigilli duplicis munimine presens scriptum communiri. Dátum per manus Magistri Stephani Archidiaconi Albensis Transiluanie, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti etfidelis nostri, anno Domini M°CCO, sexto ydus Septcmbris, Regni autem nostri anno vndecimo. (Az eredeti után Kn&uz Nándor Magyar Sión III. köt. 952. 1.) III. Eveire király megerősíti István alországbírónak Rofoyn, bán és László Jánosnak fia közt bizonyos károsítások tárgyában hozott ítéletét. 1300. Nos Andreas Dei gracia Rex Hungarie significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod Rofoyn Banus ad nostram accedens preseneiam exibuit nobis litteras patentes Comitis St. Yice Judicis Curie nostre confectas super causa, quam bábuit contra Ladizlaum filium Joliannis filij Chabanka in figura Judicij examinata et decisa ordine judiciario iuxta Regni nostri consuetudinem approbatam. Quarum quidem litterarum tenor talis est; Nos Comes St. Yicejudex Curie domini Regis stb. (következik István alországbirónak 1300-ki itéletlevele mint alább 252. sz. a.) Nos igitur, cui cx officio suscepti regiminis iusticiain facere, et vnicuique ius suum reddere racio admonet, equitas suadet, et maximé precipit lex Diuina, predictas litteras Comitis St. Vice-Judicis Curie nostre non suspectas, non abolitas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas, de uerbo ad uerbum presentibus insertas, ad instanciam et peticionem eiusdem Rofoyn Bani iustam atque legitimam, auctoritate presencium duximus confirmandas. Hoc tamen expresso, quod si idem Ladizlaus contra quempiam conuictus extitisset in 2U.