Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

fortunam mortis periculum vix euasit. Ceterum cum contra Lorandum Wajuodam et fratres suos ; filios Thome, pro quibus­dam suis excessibus manifestis exercitum mouissemus gene­ralem, et castrum ipsorum Adorian vocatum expugnari fecis­semus, in expuguacione ipius castri Nicolaus prefatus lethalia wlnera in suo pede per ictum balistaris sagitte nobis cernen­tibus supportauit. Ad hec cum contra filios Henrici Bani infi­deles nostros et Regni nostri exercitum duxissemus, et ca­strum Simegiense, quod contra nostram detinebant Maiestatem, fecissemus preliari, in expreliacione ipsius castri sepe dictus Nicolaus cum alijs fidelibus nostris, demonstrans sue fidelita­tis virtutem, nobis videntibus et Baronibus "nostris ac nobili­bus Regni vniuersis, qui tunc presentes aderant, in suis mem­bris per graues ictus lapideos lethalia wlnera tollerauit. Pro tot et tantis meritorijs seruieijs et obsequijs manifestis Nico­lai supradicti, ac effusione sui sanguinis, licet ex Regali mu­nificencia in amplioribus et maioribus donacionibus remune­randus extitisset; tamen in aliqualem recompensacionem ser­uiciorum suorum premissorum, predictam terram Chrmone nuncupatam cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs eiusdem universis, sub eidem metis et terminis ac limitacio­nibus antiquis, quibus per priores possessores limitata fuerat et possessa, Nicolao sepe dicto et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam pari­ter et tenendam; predictas patentes litteras non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte viciatas de verbo ad ver­bum presentibus inseri facientes. In cuius rei memóriám dup­plicis sigilli nostri munimine roboratas presentes concessimus litteras. Dátum per manus disereti viri Stephani Archidiaconi Ecclesie Albensis Transsiluane aule nostre Yice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M° trecentesimo, Regni no­stri anno decimo. (Az Okolicsányi család levéltárából, közölte néhai Szontagh Dániel.) MONCM. nr.NG. HIST. JJ1PJ-OM. 18. 24

Next

/
Thumbnails
Contents