Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

dicta terra Tragurij. Et ijdem Sindici exposuerunt Vniuersi­tati eidem, pro parte Vniuersitatis eiusdem cum Commune et hominibus dicte terre Tragurij concordium antedictam et p* cem finálém assignasse eidem Vniuersitati, per publicum in­strumentum de ipsa concordia in predicta Ciuitate Tragurij factum manu Sirocti Petri de Ancona, auctoritate Imperiali, et auctoritate dicte Ciuitatis Tragurij Jurati Notarij , actum et confirmatum in Consilio Generáli Ciuitatis eiusdem in pa­lacio Communis. Per quod instrumentum constitit, quod do­minus Nicolaus Sindicus et procurator Communis dicte terre Tragurij ad hec specialiter constitutus et ordinatus in Consi­lio Generáli et Speciali dicte Ciuitatis, nomine et vice Ciuita­tis predicte, fecit et promisit ipsis Angelo et Johanni Sindicis Ciuitatis Vestarum, recipientibus nomine ac vice Communis seu Vniuersitatis Vestarum, pacem perpetuam et veram con­cordiam, sicut ab antiquo fűit inter vtrumque Commune, per­petuo habere, tenere et obseruare cum Communi et hominibus ipsius Ciuitatis Vestarum, et eius districtualibns existentibus ad eorum mandata; et non offendere, neque offendi facere in personis, nec rebus, dictum Commune, singulares personas ac districtuales dicte terre Vestarum; nec eciam prestare auxi­lium et fauorem aliquibus volentibus offendere vei nocere ho­minibus de Vestis, ac districtualibus ipsius per mare, nec per terram. Per quod instrumentum eciam constitit, quod ipsi An­gelus et Johannes Sindici eiusdem terre Vestarum, pro parte et nomine Vniuersitatis eiusdem simili modo promiserunt pre­dicto domino Nicolao Sindico et procuratori Communis Tra­gurij, recipienti nomine et vice dicti Communis, et fecerunt pacem et veramconcordiam, sicutisuprascriptum est; etqua­liter vtraque pars promittit vna alteri ad inuicem per stipula­cionem solemnem prediota omnia et singula etc. iur. etc. sub obiig. etc. Que omnia petita per homines Ciuitatis Tragurij, quod ista Vniuersitas Vestarum confirmare, ratificare et aceep­tare deberet, eadem Vniuersitas in presencia nostra per goll — maliuolencia, scru­pulo et suspicione maligna confirmauit et acceptauit, quod prescripto modo ordinatum, tractatum et promissum est per dictos Sindicos pro bono pacis et concordio antedicto; man-

Next

/
Thumbnails
Contents