Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
sub vexillo Regio militantes gratulantur, nulla prorsus de cetero pristine condicionis macula in eis remanente. Yt igitur huius nostre exemptionis series robur optjneat perpetue firmitatis, presentis (így) concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis viri domini Theodori Dei gratia Episcopi Jauriensis aule nostre Vice Caneclarij dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M°CC° nonagesimo septimo Regni autem nostri anno septimo. (Eredetie börhártyán,melynek a vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett ; a mélt. gr. Forgách család ghymesi levéltárában.) 164. III. Endre királynak Somlyómonostor-kegyuri jogát tárgyazó adománya Márton comes alországbir.ó számára. 1297. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Cliristi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regia Pietas manum munificam porrigere debeat vniuersis: illos tamen, quorum experta probitas laudata est in prosperis et aduersis, principaliter debet prosequi munere et fauore; vt alij eorum exemplis inuitati ad fldelitatis opera accendantur. Proinde ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus peruenire: quod cum Comes Martinus filius Emecli de Dewecber Viceiudex Curie nostre omnibus temporibus, postquam Regium conscendimus solium, iure geniture nobis debitum, nullis suasionibus, nullisque rerum seu possessionum suarum parcens dispendijs, nostris obsequijs et fidelibus seruicijs immobiliter et incommutabiliter adbesisset et se firmiter mancipasset; per quosdam eciam non nominandos, sed tamen satis notos, suis temporibus contra nostram Regiam procedentes Maiestatem,