Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
Cum igitur nos iuxta tenorem earundem litteravum nostrarum ad prefixum diem ipsius arbitrii in villa Gormoth ad predictos arbitratores ad uidendum vei audiendum formám ipsius arbitrii Magistrum Paulum Notarium nostrum misissemus, demum idem Magister Paulus ad nos reuersus nobis retulit uiua uoce, quod memorati arbitratores in predicto die,scilicet Magister Farkasius filius Fulkus, Comes Nicolaus filius Jaeou, Magister Laurencius de Zyud, et Comes Stephanus filius Aba, in ipso arbitrio presencialiter et personaliter affuissent; in quorum presencia eodem Magistro Paulo presente existente memorati Magister Andreas filius Nicolai de Scyud omnia instrumenta sua priuilegialia, scilicet priuilegium domini Bele felicis recordacionis Regis Vngarie, confirmacionem ipsius priuilegii domini Andree Regis Vngarie, litteras nostras super amissione priuilegiorum in confirmacionem confectorum domini Stephani et Ladizlai Regum Vngarie, priuilegium fractum Cruciferorum Ecclesie Sancte Trinitatis de Calidis Aquis, ac litteras Prepositi et Conuentus de Saag exhibuissent super ipsa terra Kuarzeg vocata, seu metis et terminis eiusdem ab una parte ; et eciam predicti Nicolaus de Kuari, et Alexius filius Feliciani, super eadem terra Kuarzeg uocata priuilegium eiusdem domini Bele Regis exhibuissent ex altéra. Qui quidem arbitratores uisis, inspectis et perlectis omnibus instrumentis parcium predictarum, priuilegium domini Bele Regis predicto Nicolao filio Obyck de Scyud dátum et concessum inuenissent et uidissent prius confectum priuilegio alio, videlicet quod fűit exhibitum per Nicolaum de Kuari, et Alexium filium Feliciani prenotatos; ac eciam ipsum priuilegium Nicolai filii Obick cum meliori et validiori stilo roboratum inuenissent ; alia eciam instrumenta eiusdem subsequencia fuissent ualde bona. Quibus omnibus uisis, inspectis et perlectis, quia meliora et forciora, seu acceptabiliora fuerunt instrumenta: dictam terram Kuarzeg uocatam sub eisdem metis et terminis seu limitacionibus, sub quibus iuxta tenorem priuilegii eiusdem domini Bele Regis eadem terra comprehenditur, cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis predicti arbitratores per formám arbitrij in fidem ipsorum Deo debitam inter partes factam et habitam per eosdem, reliquissent et commisissent uolentibus, permittentibus et consencientibus Nicolao de Kuari 16 *