Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

sis reliquissent et assignassent, cum suis vtiiitatibus omnibus, dietis Comiti Petro et filio suo, ac suceessoribus eorundem si­militer perpetuo iure possidendam et tenendam ; et prefatus Cosmas pro se et predicto fratre suo ex vna parte, Magister Gude predictus pro se et pro eodem patre suo ex altéra, coram nobis personaliter constituti, omnia premissa affirmarunt con­sequenter. Insuper idem Cosmas obligauit se et ipsum fratrem suum ac heredes eorundem coram nobis, ipsos Comitem Pe­trum et Magistrum Gudem, ac heredes eorundem vniuersos, ab omnibus cognatis suis de generacione ipsorum, racione dicte terre impetere nitentibus, defendere et expedire pro­prijs laboribus et expensis. Metas autem, quibus eedem par­tes terre abinuicem separantur, idem homo noster et partes taliter coram nobis expresserunt: quod prima meta incipit ab oriente inter duo molendina; inde egreditur ad occiden­tem, et iungit quandam stratam, et per ipsam eündo per­uenit ad quendam locum Nekechfoka vocatum, vbi sunt due metee; et directe eundo iu silua, in cxitu ipsius iungit simili­ter duas metas, et transit quendam campum ; iterato intrat in quandam siluam, et eundo directe in eadem peruenit, ad quen­dam locum Kuchurdfoka nominatum, vbi sunt due metee ; et adhuc directe eundo ad occidentem, in silua iungit quoddam flumen Eyeg vocatum, vbi sunt due metee supra molendinum Thome Bani; (t eundo directe peruenit ad quendam locum Zo­lumkereky vocatum, vbi sunt due metee ; deinde ad * illám Do­bos predictam, vbi sunt due metee ; et pertranseundo ipsam vil­lám iungit quoddam pomerium, vbi sub quadam arbore cerasy sunt due metee; deinde ad ecclesiam in eadem villa Dobos funda­tam, et adhuc directe eundo, per campum iuxta quoddam berch iungit duas metas; deinde ad furcacionem quarundam viarum, vbi similiter sunt due metee, et ibi egreditur super quandam viam que procedit versus quendam locum Turstheluk vocatum, et eundo per magnum spácium in eodem loco Turstheluk, iun­git quandam arborem perplexam, vbi sunt due metee; et ad­huc ad eandam plagam eundo, inter castrum Kokoth et He­gusholm peruenit ad duas metas, vbi reflectitur inter occiden­tem et aquilonem; et eundo directe, peruenit ad locum Waros­dobos nominatum, vbi in quodam berch paruo iungit duas me­tas ; et transeundo ipsum locum in medio peruenit ad metas mokum. hung. hi8t. dipl. 18. 1'3

Next

/
Thumbnails
Contents