Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

139. A zalavári konventnek bizonyságlevele,hogy Zebechkei Zobolch Alsó Gyertyánagh földet Miklós comesnak eladta. 1295 Nos fráter Vysunc miseracione Diuina Abbas Zaladiensis lociqne eiusdem Conuentus memorie commendantes signitica­mus quibus expedit tam presentibus quam futuris vniuersis pre­sencium per tenorem: quod constitutus coram nobis Zobolch filius Mortunus de Zebechke, ut dixit, personaliter quandam terram suam seu possessionem Inferiorem Girtianagh uocatam oraculo uiue uocis est confessus, omnibus uicinis et eommeta­neis suis, ut asseruit, fauentibus et permittentibus, pronouem marcis Comiti Nicolao perpetuo et irreuocabiliter in filios fi­liorum uendidisse possidendam, cum omnibus suis utilitatibus et pertinencijs ad eandem. Cuius quidem terre mete prime et angulares incipientur a parte occidentali in uicinitate posses­sionis Ecclesie de Copornuk, ubi sunt tres mete, una super arbore cher } due terree super magna uia, que arbor zalauch­faia uocatur; in eadem strata pupplica (így) tendendo uersus septemtrionalem sunt due mete terree; aduc in eadem plaga meando perueniet ad duas metas super arbores silicis, et ibi separatur a uicinitate possessionis Ecclesie predicte; in ea­dem uero plaga per uiam eandem perueniet ad tres metas angulares, que sunt super arbores silicum cruce signatarum, que separant a terris et metis Zigar; uersus autem meridio­nalem abhinc uoluendo, in eadem magna uia procedendo peruenit ad duas metas, una super arbore cher, alia ter­rea, ubi uicinatur terris filiorum Maíye; aduc in eadem strata pupplica in eadem plaga tendendo descendit inter duas ualles, ubi sunt due mete terree, et ibi cadit in riuulum unum, et per riuulum in eadem plaga currendo ad fontem hydegkut uocatum perueniet, ubi uicinatur et contiguatur terris et me­tis Nicolay Comitis predicti; et perueniet abhinc ad metas prius scriptas; et ibi mete eiusdem terminantur. Iu cuíua rei MOIJTM .HUNG. HIST. — DIPL. 18.

Next

/
Thumbnails
Contents