Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)
m. A váczi káptalannak bizony ságlevele, hogy Sciudi Endre mester, s Kuari-i Miklós comes és é'-dektársai, a kőztük Kuarszeg helységre nézve támadt egyenetlenségek elintézésére bírákat választottak. 1295. Nos Capitulum Ecclesie Yaciensis damus pro memória quod Magister Andreas filius Nycolay de Sciud ab vna parte; Comes Njcolaus de Kuari ; et Alexius filius Feliciani de Ckalamia ex altéra, coram nobis personaliter constituti sunt confessi, quod in causa, quam predictus Magister Andreas super quadam terra Kuarzeg uocata Castri scilicet Regij, nomine sui iuris super ipsos requirebat, per composicionem proborum virorum taliter concordassent: quod in quindenis Cinerum, diem non crastinando, in villa Gormoth presentibus Magistro Farcasio filio Fulkus, Comite Nycolao filio Jacou, Magistro Laurencio de Scyud, ct Comite Stephano filio Aba ; ac vno uiro ydoneo ex nobis, quos partes communiter adducent ambe partes, omnia priuilegia et instrumenta ipsorum super ipsa terra confecti isdem nobilibus exhibebunt, et ijdem nobiles uisis priuilegijs et instrumentis parcium, arbitrium facient inter ipsos, et cuius partis meliora uel ualidiora fuerint instrumenta, eidem remittent per modum arbitrij, sicut in priuilegijs continetur, ipsam terram possidendam; instrumenta uero seu priuilegia debiliora partis aduerse cassari facient ipso die et confringi. Si qua ueru parcium arbitrium predictorum nobilium non acecptaret; extunc pars de ipso arbitrio resiliens sine porcione judicis ante litis ingrcssum parti aduerse arbitrium tolleranti quinquaginta marcas soluere teneretur. Ita tamen, quod si predicti arbitratores ipsi arbitrio omnes iuteresse non possent; extunc duo ex eisdem uel tres sufficient arbitrari, Voluerunt eciam, quod si qua parcium ipsum arbitrium cum litteris domini Regis et Regine, uel aliquibus occasionibus et racione exercitus piorogare niteretur; extunc in predicta pena