Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

57. De Peimis Vilmos a Templomi rend magyarország-süavoniai mestere Német Péternek elzálogosítja Gragina nevű birtokát. 1292. Nos fráter Guyllermus de Peiinis Magister Domorum Milicie Templi per Hungáriám et Sclauoniam signifieamus quibus presentes ostenduntur vniuersis: quod cum nos domi num illustrissimum Andreám Dei gracia Regem Hungarie pro diuersis et uarijs negocijs Domorum nostrarum uniuersarum in Hungaria et Sclauonia existencium usque Zagrabiam se­cuti fuissemus, et nos penes eundem dominum Regem pro negocijs Domorum nostrarum multam pecuniam expendisse­mus, et Zagrabiam perueniendo tota expensa caruissemus: nos enim necessitate compulsi, vt Domos nostras apud domi­num Regem ad pristinum ius possemus reuocare, quandam terram nostram seu predium ; quod Gragina nuncupatur, quod quidem predium Butko nomine ab antiquo optinuerat et pos­sederat, aduingendo ad eandem terram quandam terram de­sertam infra ipsam terram Butko, que iacet usque maguam uiam que tendit uersus Crisiensem uillam, cum omnibus vti litatibus, pertinencijs ac vineis in hijsdem terris existentibus, ex consensu, consilio et uoluntate fratrum nostrorum, uideli­cet fratris Franconis de Yalegio socij nostri, fratris Willami de Brabancia Preceptoris Domus nostre de Sancto Martino, fratris Rogerij Preceptoris nostri de Glogonicka, fratris Gre­gorij de Wrana, et fratris Samsonis, dedimus seu contulimus in pignore Petro Theotonico cuidem probo uiro et honesto pro uiginti septcm marcis plenarie ab eodem receptis; tali condicione et ordinacione interiecta, quod quocunque tem­pore nos vei altér Magister ipsarum Domorum nos post se­quens, vei aliquis Preceptor noster de Glogonicha, predictam terram impignoratam redimere poterimus ab eodem Petro Theotonico, liberam habebimus et habebunt pro hijsdem vi-

Next

/
Thumbnails
Contents