Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

53. III. Endre királynak Bezeu helységet tárgyazó adománya Panki Jakab comes számára. 1292. Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie , Croacie, Ra­rae, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi iidelibus tam presentibus quam futuris pre­sens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regia liberalitas singulorum sibi fideliter obsequencium mc­rita graciose debeat intueri; illos tamen, quorum experta pro­bitas et laudata est in prosperis et aduersis, debet prosequi munificencia largiori. Eapropter ad vniuersorum tam presen­cium quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nobilis vir Comes Jacobus filius Gregori de Pank dile­ctus et fidelis noster ad Maiestatis nostre accedens preseneiam, et sue fidelitatis seruieia nobis proponens et declarans, quan­dam terram seu possessionem Bezeu voctam ad castrum no­strum Hungwar nuncupatum pertinentem, et ex eo nostre col­lacioni de iure attinere asserens, pro iidelibus seruieijs suis meritorijs a nobis sibi dari et conferri perpetuo postulauit. Verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre, et utrumsit terra seu possessio Castri nostri predicti, et pertineat de iure ad nostram collacionem nec ne, nobis veritas non constabat: ii­delibus nostris Capitulo Ecclesie Agriensis per nostras litteras dedimus in mandatis, vt vnum ex ipsis mitterent fidedignum pro test imonio coram quo Felicianus de Matheuth iobagio Ca­stri nostri de Hung homo noster eandem terram seu posses­sionem Bezeu in Comitatu de Hung existentem presentibus commetaneis et vicinis vniuersis reambularet, et predicto Co­miti Jacobo statueret, si non fieret contradictum ,contradictori­bus ad nostram preseneiam euocatis. Quinobis postmodum re­seripserunt in hec verba : Excellentissimo domino suo domino Andree stb. (követ-

Next

/
Thumbnails
Contents