Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. X. (Pest, 1873.)

cium significamus quibus expedit vniuersis: quod cum super possessionibus Comitis Georgij filij Petri de Sumus, Comitis Nicolay, Magistri Thome, Comitis Johannis et Magistri Mi­chaelis fratrum suorum de generacione nostra, uolentibus ip­sis et assumpmentibus, diuisionem equalem fecissemus tali modo, quod a parte occidentali ultra fluuium Harnad posses­siones ipsorum cum omnibus suis utilitatibus et villa Lemes cessissent Comiti Georgio fratri ipsorum possidende; item villa Obus et Scine Comiti Nicolao similiter cum omnibus uti­litatibus suis ; item Magistro Thome villa Balar et Puch vo­cate ad suam porcionem ; item eidem Johanni uilla Bodomer Maior et Minor Bodomer uocate ad suam porcionem; item Michaeli Magistro minori fratri ipsorum uilla Beretey et Te­rebey uocate similiter cum suis pertinencijs cessissent possi­dende ; in uilla autem Sumus ipsis quinque fratribus cuilibet decem mansiones equaliter diuidende cessissent. Tandem post mortem predicti Magistri Thome super porcionem suam fra­tres ipsius contencionem habuerunt. Nos autem procurantes, ut ne magna zizania inter ipsos ualeat generari seu oriri, par­tibus uolentibus et assumpmentibus ordinauimus: vt ipse Co­mes Johannes pro porcione sua, quam bábuit in Sumus, et pro tota porcione predicti Magistri Thome, habeat et possideat, sicut a nobis bona uoluntate fieri postulabat, uillam Puch, que erat in porcione Magistri Th., alia autem porcio ipsius Magistri Thome cessit alijs fratribus suis perpetuo et irreuo­cabiliter possidenda. Dátum in Zokola in festő Natiuitatis Virginis Gloriose anno Domini M° ducentesimo octuagesimo. (Eredetie bö'rhártváii, a hátul oda nyomott pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents