Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. IX. 1272–1290. (Pest, 1871.)

395. IV. László király Epei helységet az esztergami káptalannak visszaadja. Ev nélkül. Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significaraus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem ; quod quam­quam nos villám Epei, siue terram cum vineis reambulari et restitui datoribus vini ad nostrum clycium precenimus; tamen, quia constitit nobis euidenter, quod eandem terram, siue vil­lám cum vineis super eadem existentibus, Serenissimus Rex Stepbanus páter noster karissimus inclite recordaciouis ve­nerabili Capitulo Strigoniensi pro remedio amine domini Bele) Regis, aui nostri felicis memorie, in perpetuam elemosinam contulit et donauit, prout tenor privilegij eiusdem patris no­stri, per nos cum nostro priuilegio confirmati, manifestius de­clarabat; nos buiusmodi pie et salubri donacioni, prefate Ec­clesie per ipsum karissimum patrem nostrum facte, prjestare volentes (cíinsensum), dictam villám seu terram Epei, cum vineis et alijs omnibus pertineucijs suis, ex certa sciencia, et mera liberalitate, reliquimus et restituimus eidem Capitulo possidendam, eatenus, quatenus in eodem priuilegio patris nostri continetur; volentes, vt decetero eandem terram, et vi­neas super ipsa existentes, possideant et habeant pacifice et quiete ; cum iura Ecclesiarum, et specialiter Metropolis Eccle­sie Strigoniensis, illesa conseruare ex animo intendamus. Dá­tum in Zolum Dominica proxima post festum Sancti Egidij. (Az eredeti utáu Knauz Nándor, Magyar Sión III. köt. 704. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents